|
1. Quae causa et scopus operis praesentis. Quoniam scriptum est et
apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum, Quia justus
ex fide vivit (Habac. II, 4; Galat. III, 11); eaque
fides officium a nobis exigit et cordis et linguae; ait enim
Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad
salutem (Rom. X, 10): oportet nos esse et justitiae memores et
salutis. Quandoquidem in sempiterna justitia regnaturi, a praesenti
saeculo maligno salvi fieri non possumus, nisi et nos ad salutem
proximorum nitentes, etiam ore profiteamur fidem quam corde gestamus:
quae fides ne fraudulentis calliditatibus haereticorum possit in nobis
aliqua ex parte violari, pia cautaque vigilantia providendum est. Est
autem catholica fides in Symbolo nota fidelibus, memoriaeque mandata,
quanta res passa est brevitate sermonis: ut incipientibus atque
lactentibus, eis qui in Christo renati sunt, nondum Scripturarum
divinarum diligentissima et spirituali tractatione atque cognitione
roboratis, paucis verbis credendum constitueretur, quod multis verbis
exponendum esset proficientibus, et ad divinam doctrinam certa
humilitatis atque charitatis firmitate surgentibus. Sub ipsis ergo
paucis verbis in Symbolo constitutis, plerique haeretici venena sua
occultare conati sunt: quibus restitit et resistit divina misericordia
per spirituales viros, qui catholicam fidem, non tantum in illis
verbis accipere et credere, sed etiam Domino revelante intelligere
atque cognoscere meruerunt. Scriptum est enim, Nisi credideritis,
non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Sed tractatio
fidei ad muniendum Symbolum valet: non ut ipsa pro Symbolo gratiam
Dei consequentibus memoriae mandanda et reddenda tradatur; sed ut illa
quae in Symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate
catholica et munitiore defensione custodiat.
|
|