|
Verbum quare dictum de Filio Dei. Quod Verbum sit idipsum quod
Pater. Credimus etiam in Jesum Christum Filium Dei, Patris
unigenitum, id est unicum, Dominum nostrum. Quod tamen Verbum non
sicut verba nostra debemus accipere, quae voce atque ore prolata
verberato aere transeunt, nec diutius manent quam sonant. Manet enim
illud Verbum incommutabiliter: nam de ipso dictum est, cum de
Sapientia diceretur, In se ipsa manens innovat omnia (Sap.
VII, 27). Verbum autem Patris ideo dictum est, quia per ipsum
innotescit Pater. Sicut ergo verbis nostris id agimus, cum verum
loquimur, ut noster animus innotescat audienti, et quidquid secretum
in corde gerimus, per signa hujusmodi ad cognitionem alterius
proferatur: sic illa Sapientia, quam Deus Pater genuit, quoniam
per ipsam innotescit dignis animis secretissimus Pater , Verbum ejus
convenientissime nominatur.
4. Inter animum autem nostrum et verba nostra, quibus eumdem animum
ostendere conamur, plurimum distat. Nos quippe non gignimus sonantia
verba, sed facimus; quibus faciendis materia subjacet corpus.
Plurimum autem interest inter animum et corpus. Deus vero cum Verbum
genuit, id quod est ipse genuit; neque de nihilo, neque de aliqua jam
facta conditaque materia; sed de seipso id quod est ipse. Hoc enim et
nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostrae
voluntatis appetitum; non cum mentimur, sed cum verum loquimur. Quid
enim aliud molimur, nisi animum ipsum nostrum, si fieri potest,
cognoscendum et perspiciendum animo auditoris inferre: ut in nobis ipsi
quidem maneamus, nec recedamus a nobis, et tamen tale indicium, quo
fiat in altero nostra notitia, proferamus; ut, quantum facultas
conceditur , quasi alter animus ab animo per quem se indicet
proferatur? Id facimus conantes et verbis , et ipso sono vocis, et
vultu, et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id quod intus est
demonstrare cupientes: quia tale aliquid proferre non possumus, et
ideo non potest loquentis animus penitus innotescere; unde etiam
mendaciis locus patet. Deus autem Pater, qui verissime se indicare
animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum
genuit, quod est ipse qui genuit: qui etiam Virtus ejus et Sapientia
dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia; de quo
propterea dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et
disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1).
|
|