CAPUT IV.

5. Filius Dei non factus nec minor a Patre. Creare et condere idem. Filius Dei cur factus homo. Contra Manichaeorum haeresim. Totus homo susceptus a Verbo. Nativitas Christi ex femina. Contra Manichaeos. Quamobrem unigenitus Filius Dei, neque factus est a Patre; quia sicut dicit evangelista, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3): neque ex tempore genitus: quoniam sempiterne Deus sapiens, sempiternam secum habet sapientiam suam: neque impar est Patri, id est, in aliquo minor; quia et Apostolus dicit, Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Hac igitur fide catholica et illi excluduntur qui eumdem dicunt Filium esse qui Pater est; quia et hoc Verbum apud Deum esse non posset nisi apud Patrem Deum, et nulli est aequalis qui solus est. Excluduntur etiam illi qui creaturam esse dicunt Filium, quamvis non talem, quales sunt caeterae creaturae. Quantamcumque enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est. Nam idem est condere, quod creare: quanquam in latinae linguae consuetudine dicatur aliquando creare, pro eo quod est gignere; sed graeca discernit. Hoc enim dicimus creaturam, quod illi KTISMA vel KTISIN vocant: et cum sine ambiguitate loqui volumus, non dicimus, creare; sed, condere. Ergo si creatura est Filius, quamlibet magna sit, facta est. Nos autem in eum credimus per quem facta sunt omnia, non in eum per quem facta sunt caetera: neque enim hic aliter accipere possumus omnia, nisi quaecumque sunt facta.

6. Sed quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); eadem Sapientia quae de Deo genita est, dignata est etiam in hominibus creari . Quo pertinet illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22). Viarum enim ejus principium caput est Ecclesiae, quod est Christus homine indutus, per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est via certa qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus, sicut dictum est primae nostrae creaturae, Gustate, et eritis tanquam dii (Gen. III, 5). Hujus igitur humilitatis exemplum, id est, viae qua redeundum fuit, ipse Reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum evacuavit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7); ut crearetur homo in principio viarum ejus, Verbum per quod facta sunt omnia. Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres: secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui post ejus et per ejus primatum in Dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum (Luc. VIII, 21), sicut apostolica disciplina commendat (Hebr. II, 11). Naturalis ergo Filius de ipsa Patris substantia unicus natus est, id existens quod Pater est ; Deus de Deo, Lumen de Lumine: nos autem non lumen naturaliter sumus, sed ab illo Lumine illuminamur, ut sapientia lucere possimus. Erat enim, inquit, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam temporalem dispensationem Domini nostri, quam gerere nobis et ministrare pro nostra salute dignatus est. Nam secundum id quod unigenitus est Dei Filius, non potest dici, Fuit et Erit; sed tantum, Est: quia et quod fuit, jam non est; et quod erit, nondum est. Ille ergo est incommutabilis sine conditione temporum et varietate. Nec aliunde arbitror manare illud quod famulo suo Moysi tale nomen suum insinuavit. Nam cum ab eo quaereret, si se populus ad quem mittebatur contemneret, a quo se diceret esse missum; responsum dicentis accepit, Ego sum qui sum. Deinde subjunxit, Haec dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14).

7. Ex quo jam spiritualibus animis patere confido, nullam naturam Deo esse posse contrariam. Si enim ille est, et de solo Deo proprie dici potest hoc verbum (quod enim vere est, incommutabiliter manet; quoniam quod mutatur, fuit aliquid quod jam non est, et erit quod nondum est), nihil ergo habet Deus contrarium. Si enim quaereretur a nobis quid sit albo contrarium, responderemus nigrum: si quaereretur quid sit calido contrarium, responderemus frigidum: si quaereretur quid sit veloci contrarium , responderemus tardum; et quaecumque similia. Cum autem quaeritur quid sit contrarium ei quod est, recte respondetur quod non est.

8. Sed quoniam per temporalem, ut dixi, dispensationem, ad nostram salutem et reparationem, operante Dei benignitate, ab illa incommutabili Dei Sapientia natura mutabilis nostra suscepta est, temporalium rerum salubriter pro nobis gestarum adjungimus fidem, credentes in eum Dei Filium qui natus est per Spiritum sanctum ex virgine Maria. Dono enim Dei, hoc est, sancto Spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti Dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero virginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens . Cui temporali dispensationi multis modis insidiantur haeretici. Sed si quis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a Verbo Dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, satis contra illos munitus est. Quippe cum ista susceptio pro salute nostra sit gesta, cavendum est ne cum crediderit aliquid nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat ad salutem. Et cum homo excepta forma membrorum, quae diversis generibus animantium diversa tributa est, non distet a pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur; quomodo sana est fides qua creditur quod id nostrum susceperit Dei Sapientia quod habemus commune cum pecore, illud autem non susceperit quod illustratur luce sapientiae, et quod hominis proprium est?

9. Detestandi autem etiam illi sunt, qui Dominum nostrum Jesum Christum matrem Mariam in terris habuisse negant, cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum honoraverit, et ad curam Dei pertinere monstraverit, non solum quem suscepit, sed illum etiam per quem suscepit, virum gerendo, nascendo de femina. Nec nos ad negandam Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Sed admonet potius ut intelligamus secundum Deum non eum habuisse matrem, cujus majestatis personam parabat ostendere aquam in vinum vertendo. Quod autem crucifixus est, secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum venerat, quando dictum est, Mihi et tibi quid est? nondum venit hora mea, id est, qua te cognoscam. Tunc enim ut homo crucifixus cognovit hominem matrem, et dilectissimo discipulo humanissime commendavit (Id. XIX, 26, 27). Nec illud nos moveat, quod cum ei nuntiaretur mater ejus, et fratres, respondit, Quae mihi mater, aut qui fratres, etc. (Matth. XII, 48)? Sed potius doceat ministerium nostrum, quo verbum Dei fratribus ministramus, parentes cum impediunt, non eos debere cognosci. Nam si propterea quisque putaverit non eum habuisse matrem in terris, quia dixit, Quae mihi mater? cogatur necesse est et Apostolos negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit eis dicens: Nolite vobis patrem dicere in terris; unus est enim Pater vester qui in coelis est (Id. XXXIII, 9).

10. Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium viscerum, ut propterea recusanda videatur talis Domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant. Quia et stultum Dei sapientius esse hominibus (I Cor. I, 25), et omnia munda mundis (Tit. I, 15), verissime Apostolus dicit. Debent igitur intueri, qui hoc putant, solis hujus radios, quem certe non tanquam creaturam Dei laudant, sed tanquam Deum adorant , per cloacarum fetores et quaecumque horribilia usquequaque diffundi, et in his operari secundum naturam suam, nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum visibilis lux visibilibus sordibus sit natura conjunctior: quanto minus igitur poterat pollui Verbum Dei, non corporeum neque visibile, de femineo corpore, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus intervenientibus habitat majestas Verbi ad humani corporis fragilitate secretius? Unde manifestum est nullo modo potuisse Verbum Dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculata est. Non enim cum regit corpus atque vivificat, sed cum ejus bona mortalia concupiscit, de corpore anima maculatur. Quod si animae maculas illi vitare vellent, haec mendacia potius et sacrilegia formidarent.