CAPUT V.

11. Passio Christi et sepultura. Resurrectio Christi. Sed parva erat pro nobis Domini nostri humilitas in nascendo: accessit etiam ut mori pro mortalibus dignaretur. Humiliavit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8); ne quisquam nostrum etiamsi mortem posset non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. Credimus itaque in eum qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus. Addendum enim erat judicis nomen, propter temporum cognitionem. Sepultura vero illa cum creditur, fit recordatio novi monumenti , quod resurrecturo ad vitae novitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus virginalis. Nam sicut in illo monumento nullus alius mortuus sepultus est (Joan. XIX, 41), nec ante, nec postea; sic in illo utero nec ante, nec postea, quidquam mortale conceptum est.

12. Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum Dei vocavit (Ephes. I, 5), quos comparticipes et cohaeredes suos esse dignatus est.