CAPUT VI.

13. Ascensus in coelum. Credimus in coelum ascendisse, quem beatitudinis locum etiam nobis promisit, dicens, Erunt sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30), in illa civitate, quae est mater omnium nostrum Jerusalem aeterna in coelis (Galat. IV, 26). Solet autem quosdam offendere vel impios Gentiles vel haereticos, quod credamus assumptum terrenum corpus in coelum. Sed Gentiles plerumque philosophorum argumentis nobiscum agere student, ut dicant terrenum aliquid in coelo esse non posse. Nostras enim Scripturas non noverunt, nec sciunt quomodo dictum sit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Non enim ita dictum est, quasi corpus vertatur in spiritum, et spiritus fiat; quia et nunc corpus nostrum quod animale dicitur, non in animam versum est et anima factum. Sed spirituale corpus intelligitur, quod ita spiritui subditum est , ut coelesti habitationi conveniat, omni fragilitate ac labe terrena in coelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conversa. Haec est immutatio, de qua item dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quam immutationem non in deterius, sed in melius fieri docet idem, cum dicit, Et nos immutabimur (I Cor. XV, 44, 51, 52). Sed ubi et quomodo sit in coelo corpus Dominicum, curiosissimum et supervacaneum est quaerere; tantummodo in coelo esse credendum est. Non enim est fragilitatis nostrae coelorum secreta discutere, sed est nostrae fidei de Dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.