|
14. Sessio ad dexteram Patris. Credimus etiam quod sedet ad
dexteram Patris. Nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum
esse Deum Patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut
sinistrum latus animo occurrat; aut idipsum quod sedere Pater
dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud incidamus
sacrilegium, in quo exsecratur Apostolus eos qui commutaverunt gloriam
incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis (Rom.
I, 23). Tale enim simulacrum Deo nefas est christiano in templo
collocare; multo magis in corde nefarium est, ubi vere est templum
Dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur. Ad dexteram ergo
intelligendum est sic dictum esse, in summa beatitudine, ubi justitia
et pax et gaudium est: sicut ad sinistram haedi constituuntur
(Matth. XXV, 33), id est in miseria, propter iniquitates,
labores atque cruciatus. Sedere ergo quod dicitur Deus, non
membrorum positionem, sed judiciariam significat potestatem, qua illa
majestas nunquam caret, semper digna dignis tribuendo; quamvis in
extremo judicio multo manifestius inter homines unigeniti Filii Dei
judicis vivorum atque mortuorum claritas indubitata futura sit .
|
|