CAPUT VIII.

15. Adventus ad judicium. Credimus etiam inde venturum convenientissimo tempore, et judicaturum vivos et mortuos. Sive istis nominibus justi et peccatores significentur; sive quos tunc ante mortem in terris inventurus est appellati sint vivi, mortui vero qui in ejus adventu resurrecturi sunt: haec dispensatio temporalis, non tantum est, sicut illa generatio secundum Deum; sed etiam fuit, et erit. Nam fuit Dominus noster in terris, et nunc est in coelo, et erit in claritate judex vivorum atque mortuorum. Ita enim veniet, sicut ascendit, secundum auctoritatem quae in Actibus Apostolorum continetur (Act. I, 11). Ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: Haec dicit qui est, et qui fuit, et qui venturus est (Apoc. I, 8).