|
Augustino restituendum curavimus opusculum subsequens, quod quidem a
Lovaniensibus Theologis abjudicatum ipsi, et amandatum in Appendicem
fuerat, praefixa illa, quam ab Erasmo mutuati sunt, censura:
Libellus hic ex diversis Augustini epistolis consarcinatus est,
maxime quod ad sententias attinet. Addebat Erasmus, probabile videri
opus esse Hugonis Victorini: quam ejus conjecturam refellit vel sola
ejusdem libri scriptura in Gemmeticensi codice ante Hugonis aetatem
exarata, et gerens in fronte nomen Augustini. Res etiam ac phrasis
non Hugonem refert, sed prorsus Augustinum; qui postremo, quod
Erasmum fugiebat, in Epistola 231, ad Darium comitem, post
Frobenianam editionem reperta, et in Plantiniana Lovaniensium primum
vulgata, suum esse Librum contestatur his verbis, n. 4: Misi et
alios libros, quos non petisti, ne hoc tantummodo facerem quod
petisti, de Fide rerum quae non videntur, de Patientia, de
Continentia, de Providentia, et unum grandem de Fide et Spe et
Charitate. Is haud dubie locus praeteriit etiam Bellarminum, qui
Lovanienses secutus, hunc librum spuriis accensendum eo lubentius
volebat, quod notatus non inveniatur in Retractationibus: libros
tamen ipse nunc laudatos, de Patientia et de Continentia, quamvis
nulla ibidem facta sit de illis mentio, pro genuinis habens, quia a
Possidio et a Beda vulgato citantur. Haec nimirum opuscula ex iis
sunt Tractatibus popularibus, qui Augustino, sicuti ad Quodvultdeum
in epistola 224, n. 2, scribit, post absoluta jam duo de
librorum suorum recensione volumina, retractandi cum Epistolis
restabant. Nobiscum vero consentit Bernardus Vindingus in Critico
Augustiniano; et titulum qui in editis praefixus erat, de Fide rerum
invisibilium, emendandum haud immerito censet; quando de fide hic
agitur, non earum tantummodo rerum quae corporeis oculis attingere
nunquam licet, sed quarumdam etiam quae iis si praesentes
exhiberentur, videri possent. Opusculum post annum 399, quo leges
ab Honorio contra idola datae sunt, collocandum esse ex iis quae n.
10 de idolorum subversione leguntur, nemo non agnoscet.
|
|