|
11. Ad fidei immobilem observantiam cohortatio. Vos autem,
charissimi, qui hanc fidem habetis, vel qui nunc novam habere
coepistis, nutriatur et crescat in vobis. Sicut enim venerunt
temporalia tanto ante praedicta , venient et sempiterna promissa. Nec
vos decipiant vel vani Pagani, vel falsi Judaei, vel fallaces
haeretici, nec non in ipsa Catholica mali Christiani, tanto
nocentiores, quanto interiores inimici. Quia et hinc ne
perturbarentur infirmi, prophetia divina non tacuit, ubi loquens in
Cantico canticorum sponsus ad sponsam, id est, Christus Dominus ad
Ecclesiam: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima
mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Non dixit, in medio
extranearum; sed, in medio filiarum. Qui habet aures audiendi,
audiat: et dum sagena quae missa est in mare, et congregat omnia
genera piscium, sicut sanctum loquitur Evangelium, trahitur ad
littus, id est, ad saeculi finem, secernat se a piscibus malis,
corde, non corpore; mores malos mutando, non retia sancta rumpendo:
ne qui nunc probati reprobis videntur esse permixti, non vitam, sed
poenam reperiant sempiternam, cum coeperint in littore separari
(Matth. XIII, 9, 47-50).
|
|