|
1. Etiam in rebus humanis multa credi quae non cernuntur oculis.
Voluntas amici bona non videtur, sed creditur. Amici etiam probati
benevolentia nobis non constat sine aliqua fide. Sunt qui putant
christianam religionem propterea ridendam potius quam tenendam, quia in
ea, non res quae videatur ostenditur, sed fides rerum quae non
videntur, hominibus imperatur. Nos ergo ad hos refellendos, qui
prudenter sibi videntur nolle credere quod videre non possunt, etsi non
valemus humanis aspectibus monstrare divina quae credimus, tamen
humanis mentibus etiam illa quae non videntur credenda esse monstramus.
Ac primum isti, quos oculis carneis sic stultitia fecit obnoxios, ut
quod per eos non cernunt, non sibi existiment esse credendum,
admonendi sunt quam multa non solum credant, verum etiam sciant, quae
talibus oculis videri non possunt. Quae cum sint innumerabilia in ipso
animo nostro, cujus invisibilis est natura, ut alia taceam, fides
ipsa qua credimus, sive cogitatio qua nos vel credere aliquid, vel non
credere novimus, cum prorsus aliena sit ab istorum conspectibus
oculorum, quid tam nudum, tam clarum, quid tam certum est
interioribus visibus animorum? Quomodo ergo credendum non est quod
corporeis oculis non videmus, cum vel credere nos, vel non credere,
ubi corporeos oculos adhibere non possumus, sine ulla dubitatione
videamus?
2. Sed, inquiunt, ista quae in animo sunt, cum possimus ipso animo
cernere, non opus habemus per oculos corporis nosse: quae autem
dicitis vos ut credamus, nec foris ostenditis, ut ea per oculos
corporis noverimus; nec intus in animo nostro sunt, ut ea cogitando
videamus. Sic ista dicunt, quasi quisquam credere juberetur, si jam
sibi praesentatum posset videre quod creditur. Ideo utique debemus
credere nonnulla etiam temporalia, quae non videmus, ut aeterna etiam
mereamur videre, quae credimus. Sed quisquis es, qui non vis credere
nisi quod vides, ecce praesentia corpora corporeis oculis vides,
praesentes voluntates et cogitationes tuas, quia in animo tuo sunt,
ipso animo vides: dic mihi, obsecro te; amici tui erga te voluntatem
quibus oculis vides? nulla enim voluntas corporeis oculis videri
potest. An vero etiam hoc vides animo tuo, quod in animo agitur
alieno? Quod si non vides, quomodo amicali benevolentiae vicem
rependis, si quod non potes videre, non credis? An forte dicturus
es, alterius voluntatem per ejus opera te videre? Ergo facta
visurus, et verba es auditurus, de amici autem voluntate id quod
videri et audiri non potest crediturus. Non enim voluntas illa color
est aut figura, ut oculis ingeratur; vel sonus aut cantilena, ut
auribus illabatur; aut vero tua est, ut tui cordis affectione
sentiatur. Restat itaque ut nec visa, nec audita, nec apud te intus
conspecta credatur, ne tua vita deserta sine ulla amicitia
relinquatur, vel impensa tibi dilectio vicissim abs te non rependatur.
Ubi est ergo quod dicebas, te credere non debere, nisi quod videres
aut extrinsecus corpore, aut intrinsecus corde? Ecce ex corde tuo,
credis cordi non tuo; et quo nec carnis nec mentis dirigis aciem,
accommodas fidem. Amici faciem cernis corpore tuo, fidem tuam cernis
animo tuo: amici vero non abs te amatur fides, si non in te mutuo illa
sit fides, qua credas quod in illo non vides. Quamvis homo possit et
fallere fingendo benevolentiam, tegendo malitiam: aut si nocere non
cogitat, tamen exspectando a te aliquam commoditatem, simulat, quia
charitatem non habet.
3. Sed dicis, ideo te credere amico, cujus videre cor non potes,
quia in tuis tentationibus eum probasti, et cujusmodi animum erga te
haberet in tuis periculis, ubi te non deseruit, cognovisti. Numquid
ergo, ut amicorum probetur erga nos charitas, videtur tibi nostra
optanda calamitas? Nec quisquam erit ex amicis certissimis felix,
nisi fuerit adversis rebus infelix: ut videlicet explorato alterius
amore non fruatur, nisi suo dolore vel timore crucietur. Et quomodo
in habendis veris amicis optari ea, non potius timeri, felicitas
potest, quam probare nisi infelicitas non potest? Et tamen verum est
haberi posse amicum etiam in rebus prosperis, probari autem certius in
rebus adversis.
|
|