|
Fide de rebus humanis sublata, quam horrenda confusio sequeretur.
Sed utique ut eum probes, periculis tuis nec te committeres, nisi
crederes: ac per hoc cum te committis ut probes, credis antequam
probes. Certe enim si rebus non visis credere non debemus,
quandoquidem et nondum certius probatis amicorum cordibus credimus ; et
cum ea malis nostris bona probaverimus, etiam tunc eorum erga nos
benevolentiam credimus potius, quam videmus: nisi quia tanta fides
est, ut non incongruenter quibusdam oculis ejus nos judicemus videre
quod credimus; cum propterea credere debeamus, quia videre non
possumus.
4. Si auferatur haec fides de rebus humanis, quis non attendat
quanta earum perturbatio, et quam horrenda confusio subsequatur? Quis
enim mutua charitate diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis ipsa
dilectio, si quod non video, credere non debeo? Tota itaque peribit
amicitia, quia non nisi mutuo amore constat. Quid enim ejus poterit
ab aliquo recipere, si nihil ejus creditum fuerit exhiberi? Porro
amicitia pereunte, neque connubiorum neque cognationum et affinitatum
vincula in animo servabuntur; quia et in his utique amica consensio
est. Non ergo conjugem conjux vicissim diligere poterit, quando se
diligi, quia ipsam dilectionem non potest videre, non credit. Nec
filios habere desiderabunt, quos vicissim sibi reddituros esse non
credunt. Qui si nascantur et crescant, multo minus ipsi parentes suos
amabunt, quorum erga se amorem in eorum cordibus, quia est
invisibilis, non videbunt; si ea quae non videntur, non laudabili
fide, sed culpabili temeritate creduntur. Quid jam de caeteris
necessitudinibus dicam, fratrum, sororum, generorum atque socerorum,
et qualibet consanguinitate et affinitate junctorum, si charitas
incerta, voluntasque suspecta est, et filiis parentum, et parentibus
filiorum, dum benevolentia non redditur debita ; quia nec deberi
putatur, quando in alio quae non videtur, esse non creditur? Porro
si non ingeniosa, sed odiosa est ista cautela, ubi nos amari non
credimus, quod amorem amantium non videmus, vicemque non rependimus,
quibus eam nos debere mutuam non putamus: usque adeo res humanae
perturbantur, si quod non videmus, non credamus, ut omnino funditus
evertantur, si nullas credamus hominum voluntates, quas utique videre
non possumus. Omitto dicere quam multa isti, qui nos reprehendunt,
quia credimus quae non videmus, credant famae et historiae, vel de
locis ubi ipsi non fuerunt; nec dicant, Non credimus, quia non
vidimus. Quoniam si hoc dicant, coguntur fateri incertos sibi esse
parentes suos: quia et hinc aliis narrantibus, nec tamen quia jam
praeteritum est id ostendere valentibus, crediderunt, nullum
retinentes illius temporis sensum, et tamen aliis inde loquentibus
adhibentes sine ulla dubitatione consensum; quod nisi fiat, incurratur
necesse est adversus parentes infidelis impietas, dum quasi vitatur in
his quae videre non possumus credendi temeritas.
|
|