|
Indicia quae confirmant fidem. Prophetiae de Ecclesia impletae. Si
ergo non credentibus nobis quae videre non possumus, ipsa humana
societas, concordia pereunte, non stabit: quanto magis est fides,
quamvis quae non videntur, rebus adhibenda divinis; quae si non
adhibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio
violatur, ut summa miseria consequatur?
5. Sed amici hominis, inquies, erga me benevolentiam quanquam
videre non possum, multis tamen indiciis indagare possum: vos autem
quae vultis ut non visa credamus, nullis indiciis potestis ostendere.
Interim non parum est, quod fateris quorumdam indiciorum perspicuitate
res aliquas, etiam quae non videntur, credi oportere: etiam sic enim
constat, non omnia quae non videntur, non esse credenda; jacetque
illud abjectum atque convictum, quod dicitur, ea quae non videmus,
non debere nos credere. Multum autem falluntur qui putant nos sine
ullis de Christo indiciis credere in Christum. Nam quae sunt indicia
clariora, quam ea quae nunc videamus praedicta et impleta? Proinde
qui putatis nulla esse indicia cur de Christo credere debeatis quae non
vidistis , attendite quae videtis. Ipsa vos Ecclesia ore maternae
dilectionis alloquitur: Ego, quam miramini per universum mundum
fructificantem atque crescentem, qualem me conspicitis aliquando non
fui. Sed, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII, 18). Quando Deus Abrahae benedicebat, me
promittebat: per omnes enim gentes in Christi benedictione diffundor.
Semen Abrahae Christum succedentium generationum ordo testatur.
Quod ut breviter colligam, Abraham genuit Isaac, Isaac genuit
Jacob, Jacob genuit duodecim filios, ex quibus ortus est populus
Israel. Jacob quippe ipse appellatus est Israel. In his duodecim
filiis genuit Judam, unde nomen est Judaeorum, ex quibus nata est
virgo Maria, quae peperit Christum. Et ecce in Christo, id est in
semine Abrahae, benedici omnes gentes videtis et stupetis; et adhuc
in eum credere timetis, in quem non credere potius timere debuistis!
An credere dubitatis vel recusatis virginis partum, cum magis credere
debeatis, sic decuisse nasci hominem Deum? Et hoc namque accipite
per prophetam fuisse praedictum: Ecce virgo accipiet in utero, et
pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est
interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Non ergo
dubitabitis virginem parientem, si velitis credere Deum nascentem;
mundi regimen non relinquentem, et ad homines in carne venientem;
matri fecunditatem afferentem, integritatem non auferentem. Sic
hominem nasci oportebat, etsi semper erat Deus , ex quo nascendo
fieret nobis Deus. Hinc de eo rursus propheta dicit: Thronus tuus,
Deus, in saeculum saeculi; virga directionis, virga regni tui.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te
Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Ista
unctio spiritualis est, qua Deus unxit Deum, Pater scilicet
Filium: unde appellatum a chrismate, id est, ab unctione novimus
Christum. Ego sum Ecclesia de qua illi in eodem psalmo dicitur, et
tanquam factum quod futurum fuerat praenuntiatur: Astitit regina a
dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate, id est,
in sacramento sapientiae, linguarum varietate decorata. Ibi mihi
dicitur, Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et
obliviscere populum tuum, et domum patris tui: quia concupivit rex
speciem tuam; quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum
filiae Tyri in muneribus, vultum tuum deprecabuntur omnes divites
plebis. Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus, in fimbriis
aureis circumamicta varietate. Adducentur regi virgines post eam,
proximae ejus adducentur tibi: adducentur in laetitia et exsultatione,
adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii,
constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis
tui, in omni generatione et generatione. Propterea populi
confitebuntur tibi in saeculum, et in saeculum saeculi (Psal.
XLIV, 7-18).
6. Si hanc reginam non videtis, jam etiam regia prole fecundam. Si
non videt impletum quod audivit esse promissum, cui dictum est,
Audi, filia, et vide. Si non reliquit ritus pristinos mundi, cui
dictum est, Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Si non
ubique Christum Dominum confitetur, cui dictum est, Concupivit rex
speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Si non videt
civitates gentium Christo preces fundere, et munera offerre, de quo
illi dictum est, Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Si non
etiam superbia deponitur divitum, et ab Ecclesia deprecantur
auxilium, cui dictum est, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites
plebis. Si non agnoscit filiam regis, cui dicere jussa est, Pater
noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9); et in sanctis suis in
interiore homine renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16),
de qua dictum est, Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus:
quamvis et oculos extraneorum fulgentes fama praedicatorum suorum in
diversitate linguarum velut in fimbriis aureis et vestis varietate
perstringat. Si non posteaquam diffamatur in quocumque loco odore bono
ejus, etiam consecrandae virgines adducuntur ad Christum, de quo
dicitur, et cui dicitur, Adducentur regi virgines post eam, proximae
ejus adducentur tibi. Et ne quasi captivae in aliquem velut carcerem
viderentur adduci, Adducentur, inquit, in laetitia et exsultatione,
adducentur in templum regis. Si non parit filios, ex quibus habeat
tanquam patres, quos constituat sibi ubique rectores, cui dicitur,
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super
omnem terram: quorum se orationibus mater et praelata et subjecta
commendat; unde subjunctum est, Memores erunt nominis tui, in omni
generatione et generatione. Si non propter eorumdem patrum
praedicationem, in qua nominis ejus sine intermissione meminerunt, tam
magnae in ea multitudines congregantur, eique laudem gratiae sine fine
linguis propriis confitentur, cui dicitur, Propterea populi
confitebuntur tibi in saeculum, et in saeculum saeculi.
|
|