CAPUT IV.

Ad credenda quae non vidimus movere debent quae nunc impleta conspicimus. Si non ista ita demonstrantur esse perspicua, ut non inveniant oculi inimicorum in quam partem avertantur, ubi non eadem perspicuitate feriantur, ut ex ea fateri manifeste cogantur: merito fortasse dicitis quod nulla vobis ostendantur indicia, quibus visis credatis etiam illa quae non videtis. Si vero haec quae videtis, et longe ante praedicta sunt, et tanta manifestatione complentur; si se ipsa veritas et praecedentibus vobis et consequentibus declarat effectibus, o reliquiae infidelitatis, ut credatis quae non videtis, iis erubescite quae videtis!

7. Me attendite, vobis dicit Ecclesia; me attendite, quam videtis, etiamsi videre nolitis. Qui enim temporibus illis in Judaea terra fideles fuerunt, ex virgine nativitatem mirabilem, ac passionem, resurrectionem, ascensionem Christi, omnia divina dicta ejus et facta praesentes praesentia didicerunt. Haec vos non vidistis, propterea credere recusatis. Ergo haec aspicite, in haec intendite, haec quae cernitis cogitate, quae vobis non praeterita narrantur, nec futura praenuntiantur, sed praesentia demonstrantur. An vobis inane vel leve videtur, et nullum vel parvum putatis esse miraculum divinum, quod in nomine unius crucifixi universum genus currit humanum? Non vidistis quod praedictum et impletum est de humana Christi nativitate, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium: sed videtis quod praedictum et impletum est ad Abraham Dei verbum, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non vidistis quod de mirabilibus Christi praedictum est, Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram (Psal. XLV, 9): sed videtis quod praedictum est, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7 et 8). Non vidistis quod praedictum est et impletum de passione Christi, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem: sed videtis quod in eodem psalmo praedictum est, et nunc apparet impletum, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17-19, 28, 29). Non vidistis quod de resurrectione Christi praedictum atque completum est, loquente Psalmo ex persona ejus prius de traditore et persecutoribus ejus: Egrediebantur foras, et loquebantur simul in unum; adversum me insusurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi; verbum iniquum disposuerunt adversum me. Ubi, ut ostenderet nihil eos valuisse occidendo resurrecturum, subjecit atque ait: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Et paulo post cum de ipso suo traditore per eamdem prophetiam praedixisset, quod in Evangelio quoque scriptum est, Qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum; hoc est, conculcavit me: continuo subdidit, Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et reddam illis (Psal. XL, 7-11; Joan. XIII, 18). Impletum est hoc, dormivit Christus, et evigilavit, hoc est, resurrexit: qui per eamdem prophetiam in alio psalmo ait, Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III). Verum hoc non vidistis, sed videtis ejus Ecclesiam, de qua similiter dictum et impletum est, Domine Deus meus, ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas. Hoc certe sive velitis seu nolitis, aspicitis: ut si adhuc aliquam putatis esse vel fuisse in simulacris utilitatem; certe tamen innumeros gentium populos relictis vel abjectis vel confractis hujusmodi vanitatibus audistis dicere, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas: si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii (Jerem. XVI, 19, 20). Nec putetis autem ad unum aliquem Dei locum gentes praedictas fuisse venturas, quoniam dictum est, Ad te gentes venient ab extremo terrae. Intelligite, si potestis, ad Deum Christianorum, qui summus et verus est Deus, non ambulando venire gentium populos, sed credendo. Nam res eadem ab alio propheta sic praenuntiata est: Praevalebit, inquit, Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). Quod ait ille, Ad te omnes gentes venient; hoc ait iste, Adorabunt eum unusquisque de loco suo. Ergo venient ad eum non recedentes de loco suo, quia credentes in eum invenient eum in corde suo. Non vidistis quod praedictum et impletum est de ascensione Christi, Exaltare super coelos, Deus: sed videtis quod continuo sequitur, Et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Illa de Christo jam facta atque transacta omnia non vidistis; sed ista praesentia in ejus Ecclesia videre vos non negatis. Utraque vobis praedicta monstramus: utraque autem vobis impleta propterea demonstrare videnda non possumus, quia revocare in conspectum praeterita non valemus.