|
8. Praesentium exhibitio astruit fidem praeteritorum et futurorum.
Sed quemadmodum voluntates amicorum quae non videntur, creduntur per
indicia quae videntur; sic Ecclesia quae nunc videtur, omnium quae
non videntur, sed in eis litteris ubi et ipsa est praedicta
monstrantur, et index est praeteritorum, et praenuntia futurorum.
Quia et praeterita quae jam non possunt videri, et praesentia quae nec
possunt videri omnia , cum praenuntiarentur, nihil horum poterat tunc
videri. Cum ergo fieri praedicta coeperunt, ex illis quae facta sunt
usque ad ista quae fiunt, de Christo et Ecclesia quae praedicta sunt
ordinata serie cucurrerunt: ad quam seriem pertinent de die judicii,
de resurrectione mortuorum, de impiorum aeterna damnatione cum
diabolo, et de piorum aeterna remuneratione cum Christo, quae
similiter praedicta ventura sunt. Cur ergo res primas et novissimas
quas non videmus non credamus, cum testes utrarumque res medias quas
videmus habeamus, atque in propheticis libris et primas et medias et
novissimas vel audiamus praenuntiatas antequam fierent, vel legamus?
Nisi forte arbitrantur homines infideles a Christianis illa esse
conscripta, ut ista quae jam credebant majus haberent pondus
auctoritatis, si antequam venirent, putarentur esse promissa.
|
|