CAPUT VI.

9. Judaeorum codices fidei nostrae astipulantur. Judaeorum secta quare non prorsus deleta. Quod si suspicantur, inimicorum nostrorum Judaeorum codices perscrutentur. Ibi legant ista quae commemoravimus, praenuntiata de Christo in quem credimus, et Ecclesia quam cernimus ab initio laborioso fidei usque ad sempiternam beatitudinem regni. Sed cum legunt, non mirentur quod ista illi quorum codices sunt, propter inimicitiarum tenebras non intelligunt. Nam eos non intellecturos ab eisdem Prophetis ante praedictum est: quod ut caetera oportebat impleri, et occulto justoque judicio Dei meritis eorum poenam debitam reddi. Ille quippe quem crucifixerunt, et cui fel et acetum dederunt, quamvis in ligno pendens, propter eos quos fuerat in lucem de tenebris educturus, dixerit Patri, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34); tamen propter caeteros, quos occultioribus causis fuerat deserturus, per prophetam tanto ante praedixit, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto: fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 22-24). Cum causae itaque nostrae praeclarissimis testimoniis circumquaque ambulant oculis obscuratis, ut per eos haec probentur, ubi et ipsi reprobantur. Ideo factum est, ne sic delerentur, ut eadem secta omnino nulla esset ; sed dispersa est super terras, ut portans in nos collatae gratiae prophetias ad convincendos firmius infideles, nobis ubique prodesset. Et hoc ipsum quod dico, accipite quemadmodum fuerit prophetatum: Ne occideris eos, inquit, ne quando obliviscantur legem tuam; disperge eos in virtute tua (Psal. LVIII, 12). Non sunt ergo occisi, in eo quod non sunt quae apud eos legebantur et audiebantur obliti. Si enim Scripturas sanctas, quamvis eas non intelligant, penitus obliviscerentur, in ipso Judaico ritu occiderentur; quia cum Legis et Prophetarum nihil nossent Judaei, prodesse non possent. Ergo occisi non sunt, sed dispersi: ut quamvis in fide , unde salvi fierent, non haberent; tamen unde nos adjuvaremur, memoria retinerent, in Libris suffragatores, in cordibus nostri hostes, in codicibus testes.