|
Cum autem additum est, Et fecit Deus firmamentum, et divisit inter
aquam quae erat sub firmamento, et aquam quae erat supra firmamentum;
et ipsa cooperatio in illa materia, ut corpus coeli fieret,
significatur? An forte varietatis causa, ut textus sermonis in
fastidium non veniret, supra non est positum quod infra positum est,
et non oportet scrupulose omnia rimari ? Eligat quis quod potest:
tantum ne aliquid temere atque incognitum pro cognito asserat;
memineritque se hominem de divinis operibus quantum permittitur
quaerere.
31. Et vocavit Deus firmamentum coelum. Quod de vocatione
superius tractatum est, hic quoque considerari potest: non enim omne
firmamentum coelum est. Et vidit Deus quod bonum est. Et de hoc
superius quod tractatum est, retractaretur, nisi quod non eumdem
ordinem video. Nam superius, Et vidit Deus lucem quia bona est; et
post deinde subjicitur, Divisit Deus inter lucem et tenebras; et
vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem: hic autem
postquam factum enarratum est, quod factum dicebatur, et postea quam
vocatum est firmamentum coelum, tum dicitur, Et vidit Deus quia
bonum est. Quod si non fastidii evitandi gratia ita variatum est,
illud certe intelligere cogimur quod dictum est. Et fecit Deus omnia
simul. Quare enim primo ibi vidit quia bonum est, et postea nomen
imposuit; hic autem primo nomen imposuit, et postea vidit quia bonum
est; nisi quia illa differentia significat morarum intervalla non esse
in operatione Dei, quamvis in ipsis inveniantur operibus? Secundum
autem morarum intervallum prius aliquid et postea efficitur, sine
quibus narratio factorum esse non potest quamvis sine his Deus ista
efficere potuerit. Et facta est vespera, et factum est mane dies
secundus. Jam hinc superius tractatum est, et easdem rationes hic
quoque valere arbitror.
|
|