CAPUT X.

32. Et dixit Deus, Congregentur aquae quae sub coelo sunt, in congregationem unam, et appareat arida. Et sic factum est. Hinc probabilius credi potest aquam dictam esse superius, sicut arbitrabamur, ipsam mundi materiam. Nam si universum aqua oppletum erat, unde vel quo potuit congregari? Si enim quamdam confusionem materialem aquae nomine appellaverat, haec congregatio accipienda est ipsa formatio, ut talis esset aquae species, qualem nunc esse cernimus. Et ipsum, appareat arida, quod positum est, terrae formatio intelligi potest, ut hanc haberet speciem terra, quam cernimus. Invisibilis enim et incomposita dicta erat, cum adhuc materiae species deesset. Dixit ergo Deus, Congregetur aqua quae sub coelo est; id est in formam redigatur materies corporalis, ut aqua ista sit, quam sentimus. In congregationem unam: vis ipsa formae commendatur nomine unitatis. Hoc est enim vere formari, in unum aliquid redigi; quoniam summe unum est omnis formae principium. Et appareat arida: id est, speciem visibilem accipiat, atque a confusione distinctam. Et bene aqua congregatur, ut appareat arida; id est, cohibetur quod fluitat mare, ut quod obscurum est illustretur. Et sic factum est: etiam hoc fortasse in rationibus intellectualis naturae prius factum est, ut postea quod dicitur, Et congregata est aqua in congregationem unam, et apparuit arida, non superfluo additum videatur, cum jam dictum esset, Et sic factum est; sed ut post rationalem et incorpoream operationem intelligeremus etiam corporalem secutam.

33. Et vocavit Deus aridam terram, et congregationem aquae mare vocavit. Adhuc nobiscum facit illa causa vocabulorum: non enim omnis aqua, mare; aut omne aridum, terra. Ergo quae aqua esset, et quae arida, vocabulis segregandum fuit. Ipsam autem distinctionem atque formationem fuisse vocationem Dei, non absurde adhuc intelligi potest. Et vidit Deus quia bonum est. Et hic ipse ordo servatus est: quare huic etiam illa quae jam tractata sunt, conferantur.