CAPUT XI.

34. Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen sit in se secundum suam similitudinem. Postquam facta sunt terra et mare, et vocata et approbata, quod saepe diximus non morarum intervallis accipiendum esse, ne ineffabilem operantis Dei facultatem tarditas aliqua consequatur; non statim, sicut duobus diebus praecedentibus, subjicitur, Facta est vespera, et factum est mane dies tertius: sed adjungitur alia operatio, Ut germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et Agnum fructiferum faciens fructum, cujus semen sit in se secundum suam similitudinem. Quod de luce illa, et firmamento, et aquis, et arida dictum non est; non enim habet lux successionis propaginem, aut coelum de alio coelo nascitur, aut terra aut mare alia maria et alias terras gignunt, quae succedant. Hic ergo dicendum fuit, ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et cujus semen sit in se secundum suam similitudinem, ubi similitudo nascentium praetereuntis similitudinem servat.

35. Haec autem omnia ita supra terram sunt, ut ipsi terrae radicitus cohaereant, et ei continuentur, et rursum quodammodo separentur: propterea hujus naturae significationem in ista narratione servatam arbitror; quia et eodem die facta sunt, quo terra apparuit: et tamen iterum dixit Deus, ut terra germinaret; et iterum dictum est, Et sic factum est; deinde secundum superiorem regulam, postquam dictum est; Et sic factum est, subjungitur ipsa exsecutio, Et dedit terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus suum; et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen in se secundum suam similitudinem. Et iterum dicit, Vidit Deus quia bonum est. Itaque et uno die ista junguntur, et iteratis Dei verbis distinguuntur ab invicem. Quod de terra et mari propterea puto non esse factum, quia magis harum rerum est discernenda natura, quae cum oriantur et occidant, seminis successione propagantur. An quia terra et mare simul fieri potuerint, non solum in rationibus creaturae spiritualis, ubi simul omnia facta sunt, sed etiam in ipsa corporali motione; arbores vero et quaeque stirpes nasci non possent, nisi terra in qua germinarent, praecessisset: propterea et repetendum erat jussum Dei, ut facta significarentur distantia, tamen non alio die facienda, propter quod radicibus terrae affiguntur et continuantur? Sed quaeri potest cur istis Deus non imposuerit nomina: an praetermissum est, quia multitudo eorum non sinebat? Verum haec quaestio melius postea considerabitur, cum animadvertemus alia quae non vocavit Deus, sicut vocavit lucem, et coelum, et terram, et mare. Et factum est vespera, et factum est mane dies tertius.