CAPUT XII.

36. Et dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem; et sint in signis et temporibus, et in diebus, et annis; et sint in splendorem in firmamento coeli, ut luceant super terram. Quarto die luminaria facta sunt, de quibus dicitur, et sint in diebus: quid ergo volunt tres dies transacti sine luminaribus? aut cur ista erunt in diebus, si etiam sine istis dies esse potuerunt? An quia evidentius productio illa temporis et morarum intervallum motu istorum luminarium distingui ab hominibus potest? An ista dierum et noctium enumeratio ad distinctionem valet inter illam naturam quae facta non est, et eas quae factae sunt: ut mane nominaretur propter earum speciem factarum; vespera vero propter privationem? Quia quantum attinet ad illum a quo facta sunt, speciosa atque formosa sunt: quantum autem in ipsis est, possunt deficere, quia de nihilo facta sunt; et in quantum non deficiunt, non est eorum materiae, quae ex nihilo est, sed ejus qui summe est, et illa facit esse in genere et ordine suo.

37. Et dixit Deus, Fiant in firmamento coeli luminatia ut luceant: utrum de fixis tantum dictum est sideribus, an etiam de vagis? Sed duo luminaria majus et minus inter vaga sidera numerantur: quomodo ergo in firmamento facta sunt omnia, cum singulos suos vel globos vel circulos vaga singula quaeque possideant? An quoniam in Scripturis et coelos multos legimus et coelum, sicuti in hoc loco cum dicitur firmamentum coelum , intelligendum est omnem istam aetheream machinam dici quae omnia sidera continet ; sub qua puri et tranquilli aeris serenitas viget, sub qua item iste aer turbulentus et procellosus agitatur? Ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem. Nonne jam Deus diviserat inter lucem et tenebras, et vocaverat lucem diem, et tenebras vocaverat noctem? ex quo apparet eum inter diem et noctem divisisse: quid sibi nunc vult quod dicitur de luminaribus, et dividant inter diem et noctem? An ita nunc fit ista divisio per luminaria, ut hominibus nota sit etiam solis carnalibus oculis ad rerum istarum contemplationem utentibus; ita vero Deus eam fecit ante circuitum luminarium, ut videri nisi a paucis sano spiritu et serena ratione non possit? An inter alium diem et aliam noctem divisit Deus, id est inter speciem quam imprimebat illi informitati, et informitatem quae adhuc formanda restabat; alius vero est iste dies et alia nox, quorum volvente coelo vicissitudo animadvertitur, quae fieri non posset nisi solis ortu et occasu?