CAPUT XIII.

38. Et sint in signis et temporibus, et in diebus, et in annis. Videtur mihi hoc quod dixit, in signis, planum fecisse illud quod dixit, et in temporibus; ne aliud acciperentur signa, et aliud tempora. Haec enim nunc dixit tempora, quae intervallorum distinctione aeternitatem incommutabilem supra se manere significant, ut signum, id est quasi vestigium aeternitatis tempus appareat. Item cum adjungit, et in diebus, et in annis, ostendit quae dixerit tempora, ut dies fiant conversione fixorum siderum; anni vero manifesti, cum sol signiferum circulum peragit; obscuriores autem cum id unumquodque vagorum siderum in suis orbibus facit. Non enim dixit, Et mensibus, quia fortasse mensis annus est lunae; sicut duodecim lunae anni, annus est ejus sideris quod FAETONTA Graeci vocant, et triginta solis anni annus est ejus sideris quod FAINON dicitur. Et fortasse ita cum omnia sidera ad idem redierint, annus magnus peragitur, de quo multi multa dixerunt. An in signis dixit, quibus certum iter significatur navigandi: in temporibus autem, velut est vernum tempus, et aestas, et autumnus, et hiems; quia et ista circumactu siderum variantur, suasque vices atque ordinem servant: in diebus autem et in annis, sicut expositum jam est, accipiendum?

39. Et sint in splendorem in firmamento coeli ut luceant super terram. Supra jam dictum erat, Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram; cur putamus esse repetitum? An quemadmodum dictum est de stirpibus, ut ferant semen, et sit in eis semen, secundum genus suum et similitudinem; ita hic e contrario dictum est de luminaribus, Fiant et sint, id est fiant et non gignant, sed ipsa sint. Et sic factum est. Ordo ille servatur.

40. Et fecit Deus duo luminaria; luminare majus initium diei, et luminare minus initium noctis, et stellas. Quid dicat initium diei, et initium noctis, mox apparebit. Et stellas vero quod addidit, utrum pertineant ad initium noctis annon, ambiguum est. Quidam autem volunt hic significari lunam plenam esse primitus factam, quod plena luna initio noctis assurgit, id est mox post solis occasum. Sed illud absurdum est, ut non a prima, sed a sexta decima vel quinta decima numerandi sumamus exordium. Nec illud moveat, quod perfectum fieri debuerit luminare quod factum est. Omni enim die perfecta est; sed ejus perfectio ab hominibus non videtur, nisi cum ex contraria parte soli opposita fuerit. Nam etiam cum illo constituta, quoniam sub illo est, videtur finiri: sed etiam tunc plena est; quia ex alia parte illustratur, nec videri potest ab iis qui subter sunt, id est terram incolunt. Quod non paucis verbis, sed subtilibus dissertationibus et quarumdam figurarum visibilium demonstratione doceri potest.

41. Et posuit illa Deus in firmamento coeli, ut luceant super terram. Quomodo dixit, Fiant in firmamento; et quomodo nunc dicit, Fecit Deus luminaria, et posuit in firmamento; quasi extra sint facta, et post ibi posita, cum jam dictum sit ut ibi fierent? An hinc etiam atque etiam significatur, non ita Deum fecisse ut homines solent, sed ita narratum ut hominibus potuit: scilicet ut apud homines aliud sit, fecit; aliud, posuit: apud Deum autem utrumque idem sit, qui faciendo ponit, et ponendo facit?

42. Et praesint diei ac nocti, et dividant inter diem et noctem. Dictum erat initium diei, et initium noctis, quod hie exponit dicendo, praesint diei et nocti. Ergo initium illud, principatum intelligere debemus, quia et in die nihil est inter illa quae videntur sole excellentius, et in nocte nihil luna vel stellis. Unde etiam illa ambiguitas jam non moveat, et credamus stellas sic positas, ut ad initium noctis, id est principatum pertineant. Et vidit Deus quia bonum est. Idem ordo servatur. Meminerimus sane quod etiam ista Deus non vocaverit, cum dici potuerit. Et vocavit Deus luminaria sidera; quia non omne luminare sidus est.

43. Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus. Si dies istos consideres, quos ortus solis occasusque distinguit, non iste quartus, sed fortasse primus est dies; ut eo tempore putemus ortum esse solem, quo factus est, et donec caetera sidera fierent, occidisse. Sed qui intelligit et solem alibi esse, cum apud nos nox est, et noctem alibi esse, cum sol apud nos est, dierum istorum enumerationem sublimius indagabit.