CAPUT XIV.

44. Et dixit Deus, Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Et sic factum est. Ea quae natantia sunt animalia, reptilia sunt appellata; quia pedibus non ambulant. An quia sunt alia quae sub aqua in terra repunt? An sunt pennata in aquis, sicut pisces qui squamas habent, vel alii qui non habent, sed tamen pennis nituntur? Qui utrum inter volatilia hoc loco numerandi sint, dubitari potest. Nam et ipsa volatilia cur aquis tribuerit, non aeri, nonnulla quaestio est. Non enim has aves tantum hic accipere possumus, quibus aquae familiares sunt, quales mergi, et anates, et quaecumque hujusmodi. Nam si de his tantum dixisset, non praetermitteret alio loco de aliis avibus dicere, inter quas nonnullae usque adeo ab aquis remotae sunt, ut ne bibant quidem. Nisi forte istum aerem terris contiguum, quoniam se humidum etiam serenissimis noctibus rore testatur, aquam vocavit, quia et in nubem cogitur. Nubes autem aqua est, quod omnes sentiunt quibus contingit in montibus inter nubila, vel etiam in campis inter nebulas ambulare. In hoc quippe aere volare aves dicuntur. Nam in illo sublimiore atque puriore, qui vere aer ab omnibus appellatus est, nequeunt: non enim earum pondus tenuitate sua sustinet. In illo autem neque nubes concrescere asseruntur, neque aliquid procellosum existere: quippe ubi ventus adeo nullus est, ut in vertice Olympi montis, qui spatia hujus humidi aeris excedere dicitur, quaedam litterae in pulvere solere fieri perhibeantur, et post annum integrae atque illaesae inveniri ab iis qui solemniter memoratum montem ascendebant.

45. Quapropter non absurde existimari potest firmamentum coeli in divinis Scripturis usque ad haec spatia vocari, ut et ille aer tranquilli simus et sincerissimus ad firmamentum pertinere credatur. Hoc enim nomine firmamenti, ipsa tranquillitas et magna pars rerum significari potest. Unde etiam illud dici pluribus in Psalmis existimo: Et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6; et LVI, 11). Nihil est enim firmius et serenius veritate. Nubes autem sub ista sincerissimi aeris regione concrescunt. Quod quanquam figurate dictum accipiatur, ex his tamen rebus scriptum est, quae habent ad haec quamdam similitudinem; ut corporea creatura constantior et purior, quae a summitate coeli usque ad nubes est, veritatis figuram recte habere videatur, id est usque ad aerem caliginosum et procellosum et humidum. Ergo volatilia volantia super terram sub firmamento coeli, convenienter sunt aquis attributa; quia non inconvenienter aer iste aqua nominatur. Hinc etiam intelligi datur de aere nihil dictum esse, quomodo vel quando sit factus, quia iste aer nomine aquarum tenetur, ille autem nomine firmamenti; atque ita nullum elementum praetermissum est.

46. Sed fortasse quis dicat, Si eo quod dictum est, Congregetur aqua, intelligimus aquam esse factam ex illa confusione materiae, hanc autem congregationem mare appellavit Deus; quomodo ibi possumus hunc aerem intelligere factum, quod mare non dicitur, etiam si aqua dici potest? Quamobrem mihi videtur in eo quod dictum est, appareat arida, non solum speciem terrae, sed etiam hujus aeris crassioris esse insinuatam. Per hunc enim terra illuminatur, ut perspicua nobis sit. In uno ergo verbo, quo dictum est, appareat, intimata sunt omnia sine quibus apparere non posset; id est et species ejus, et nudatio ab aquis, et aeris superfusio, per quem in ea lumen a superiore mundi parte transmittitur. An potius in eo quod scriptum est, Congregetur aqua, species hujus aeris commendatur, quia cum iste aer condensatur, hanc aquam videtur efficere? Coactionem itaque in densitatem, congregationem aquae fortasse appellavit, ut mare fieret; ut id quod non congregatum, id est non spissatum superfertur, aqua sit, quae aves volantes possit sustinere, utrique nomini accommodata, ut vocari possit et aqua subtilior, et aer crassior. Sed quando quaeritur cur sit iste factus, non dicitur. An forte verum est, quod quidam volunt, humidis exhalationibus maris et terrae has auras effici ita crassiores aere illo superiore ac liquido, ut gestandis volatibus avium sint accommodatae; ita porro teneriores iis aquis, quibus corpus abluitur, ut earum comparatione siccae atque aeriae sentiantur? Et quia de terra et mari jam dictum erat, quid opus erat dicere de exhalationibus earum, id est aquis avium, cum illum aerem purissimum et tranquillissimum firmamento attributum intellexeris.

47. Nam neque de fontibus et fluminibus dictum est quomodo facta sint. Qui enim scrupulosius ista quaerunt et disserunt, aethereo superlapsu de mari dulcem invisibiliter dicunt extrahi vaporem, his videlicet ascensionibus quas nullo modo sentire possumus: inde conglobari nubes; atque ita terram imbribus madefactam antris occultioribus instillare atque insudare tantum, quantum coactum et per diversos tramites lapsum erumpat in fontes, sive parvos, sive gignendis fluminibus idoneos. Cujus rei documenta esse volunt, quod marinarum aquarum decoctarum vapor sinuato cooperculo exceptus, humorem dulcem gustantibus exhibet. Et omnibus fere manifestum est diminutos fontes inopiam sentire pluviarum. Attestatur et divina historia, cum Elias tempore ariditatis imorem posceret: jussit enim, cum ipse oraret, ut puer suus ad mare attenderet; unde cum videret oriri perparvam nubeculam, pluviam Regi sollicito adesse nuntiavit, qua mox etiam fugiens irrigatus est (III Reg. XVIII, 43, 44). Et David dicit: Domine, qui advocas aquam maris, et effundis eam super faciem terrae (Ex Amos V, 8, et IX, 6). Quapropter mari nominato, de aliis aquis superflue diceret, sive istis roriferis, quae tenuitate auras volantibus avibus praebent, sive fontium ac fluminum; si et illae exhalationibus fiunt, et istae reciprocis imbribus, quos terra sorbet, emanant.