CAPUT XV.

48. Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum. Cur additum est vivarum? An possunt esse animae, nisi vivant? An istam manifestiorem vitam commendare voluit, quae inest animalibus sentientibus, quoniam stirpes ea carent? Et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Si volatilia non volant in illo purissimo aere, ubi nulla nubila oriuntur, hinc manifestum est ad firmamentum eum pertinere; quia sub firmamento coeli dictum est volatilia volare super terram. Et sic factum est. Ordo ille servatur. Ideoque subjungitur sicut in caeteris, excepta luce, quae prior facta est.

49. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium repentium, quae ejecerunt aquae secundum genus eorum, et omne volatile pennatum secundum genus suum. Meminerimus sane secundum suum genus, de iis creaturis dici, quae seminali propagine reparantur: nam de herbis jam hoc, et de arboribus dictum est. Et omne volatile pennatum. Cur additum est pennatum? An potest esse volatile quod pennas non habeat? sed si potest, numquid hoc genus fecit Deus; quandoquidem non invenitur ubi sit factum? an omnino potest quidquam volare sine pennis? Nam et vespertiliones, et locustae, et muscae, et si quid hujusmodi est quod plumis careat, pennis non caret. Sed pennatum additum est, ne solas aves intelligeremus; quoniam pisces pennati sunt, et super terram volant infra aquas: ideo non dictum est, aves; sed, volantia generaliter et volatile pennatum. Et vidit Deus quia bonum est. Et hic sicut in caeteris locis intelligendum.

50. Et benedixit ea, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris; et volatilia multiplicentur super terram. Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quae in successione prolis apparet, ut ea benedictione, quia infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. Sed cum etiam stirpes nascendo teneant similitudinem praetereuntium, cur eas non benedixit? An quia sensu carent, qui rationi vicinus est? Non enim vacat fortasse, quod secunda persona utitur Deus in benedicendo, ut haec animantia compellet quodammodo tanquam audientia dicendo, Crescite, et multiplicamini, et implete aquas maris; nec tamen in eadem persona usque ad finem benedictionis venitur: sequitur enim, Et volatilia multiplicentur super terram; non dixit, Multiplicamini super terram. Nisi forte hoc ipso significatur sensum animantium non adeo vicinum esse rationi, ut perfecte possit accipere compellantem, sicut quae intelligunt, atque uti ratione possunt.

51. Et factum est sic. Hic plane quivis tardus jam evigilare debet, ut intelligat quales isti dies enumerentur. Cum enim certos seminum numeros Deus animantibus dederit, servantes miram certo ordine constantiam, ut certo dierum numero, pro suo quoque genere, et concepta utero gerant, et edita ova calefaciant; cujus naturae institutio Dei sapientia conservatur, quae tendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1): quomodo uno die potuerunt et concipere, et utero gravescere, et parta vaporare atque nutrire, et implere aquas maris, et multiplicari super terram? Ita enim subjungitur, Et sic factum est; ante vesperae adventum. Sed nimirum cum dicit, Facta est vespera; materiam informem commemorat: cum autem dicit, Factum est mane; speciem, quae ipsa operatione impressa est materiae: mane enim post operationem transactum diem concludit. Non tamen dixit Deus, Fiat vespera, vel, fiat mane: commemoratio est enim rerum factarum brevissima, significatis per vesperam et mane materia et specie, quae utique Deum fecisse jam dictum erat: cum ipsum defectum tamen, id est cum de specie ad materiam et ad nihilum tenditur, si hoc noctis nomine recte insinuatum putamus, non dixerit factum, sed tamen ordinatum a Deo, cum ait superius, Divisit Deus inter lucem et tenebras: ut vesperae vocabulo significetur informis materia, quae quamvis ex nihilo facta est, est tamen et habet capacitatem specierum atque formarum. Accipi etiam potest tenebrarum nomine ipsum omnino nihilum, quod non fecit Deus, et unde fecit quaecumque facere pro sua ineffabili bonitate dignatus est, cum sit omnipotens, qui etiam de nihilo tanta fecit.

52. Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus. Hic postquam dixit, Et sic factum est, non subdidit sicuti solet exsecutionem, quasi iterum facta sint; jam enim superius dictum erat. Nec ea benedictione, quae ad gignendam prolem pertinet, aliqua nova natura fabricabatur; sed quae facta erant per successionem, conservabantur. Et ideo nec illud dictum est, Et vidit Deus quia bonum est: jam enim res ipsa placuerat, quae tantum servanda erat in fetibus. Nihil hic itaque repetitum est, nisi quod ait, Et factum est sic; statimque subjectum de vespera et mane: quibus nominatis, transacta opera de informi materia et specie quae imponitur, significari dictum est. Nisi forte aliquid melius atque sublimius occurrit quaerentibus.

53. Et dixit Deus, Ejiciat terra animam vivam secundum suum genus; quadrupedum, et serpentium, et bestiarum terrae secundum genus, et pecora secundum genus. Et factum est sic. Cum dictum fuerit animam, cur additum sit vivam; et quid sit secundum genus; et de solita conclusione qua dicitur, et factum est sic, sicut superius tractatum est, consideranda et accipienda sunt. Cum autem in latina lingua nomine bestiarum omne irrationale animal generaliter significetur; hic tamen distinguendae sunt species, ut quadrupedes accipiamus omnia jumenta; serpentes, omnia repentia; bestias vel feras, omnia quadrupedia indomita; pecora vero, quadrupedia quae non operando adjuvant, sed dant aliquem fructum pascentibus.