CAPUT XVI.

54. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia serpentia terrae secundum genus. Haec iteratio quod dictum est, Et fecit Deus, cum jam dictum esset, Et factum est sic; secundum superiorem regulam consideretur. Sane hic pecorum nomine omnia puto significata esse quadrupedia quae sub cura hominum vivunt. Et vidit Deus quia bonum est: solite accipiendum.

55. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et hic animadvertenda quaedam et conjunctio, et discretio animantium. Nam eodem die factum hominem dicit, quo bestias. Sunt enim simul omnia terrena animantia; et tamen propter excellentiam rationis, secundum quam ad imaginem Dei et similitudinem efficitur homo, separatim de illo dicitur, postquam de caeteris terrenis animantibus solite conclusum est, dicendo, Et vidit Deus quia bonum est.

56. Considerandum etiam illud, quod in caeteris non dixit Deus, Faciamus; ut hoc quoque modo voluerit Spiritus sanctus humanae naturae insinuare praestantiam. Cui autem nunc dictum est, Faciamus, nisi cui dicebatur in caeteris, Fiat? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Sed quid putamus aliter dictum esse, Fiat, nisi ut ipse faceret jussu Patris; et aliter, Faciamus, nisi ut ambo pariter facerent? An omnia quae facit Pater, per Filium facit, et ideo nunc Faciamus dictum est, ut ipsi homini, propter quem Scriptura ipsa facta est, ita in seipso demonstraretur ea quae Filius dicente Patre facit, etiam ipsum Patrem facere; ut quod in caeteris dicebatur, Fiat, et factum est, hic exponatur, non separatim fuisse dictionem et separatim effectionem, sed utrumque simul, cum hic dicitur, Faciamus?

57. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Omnis imago similis est ei cujus imago est; nec tamen omne quod simile est alicui, etiam imago est ejus: sicut in speculo et pictura, quia imagines sunt, etiam similes sunt; tamen si alter ex altero natus non est, nullus eorum imago alterius dici potest. Imago enim tunc est, cum de aliquo exprimitur. Cur ergo, cum dictum esset, ad imaginem, additum est, et similitudinem; quasi possit esse imago dissimilis? Sufficeret ergo ad imaginem dicere. An aliud est simile, aliud similitudo; sicut aliud est castus, aliud castitas; aliud fortis, aliud fortitudo: ut quemadmodum quaecumque sunt fortia, fortitudine sunt fortia; et quaecumque sunt casta, castitate sunt casta: ita quaecumque sunt similia, similitudine sint similia? Non autem imago nostra satis proprie dicitur similitudo nostra esse, cum tamen proprie dicatur similis nobis esse: ut ibi sit ea similitudo, qua similia sunt quaecumque similia, ubi est et castitas, qua casta sunt quaecumque sunt casta. Castitas autem nullius participatione casta est, sed ejus participatione sunt casta quaecumque casta sunt. Quae utique in Deo est, ubi est etiam illa sapientia, quae non participando sapiens est, sed cujus participatione sapiens est anima quaecumque sapiens est. Quapropter etiam similitudo Dei, per quam facta sunt omnia, proprie dicitur similitudo; quia non participatione alicujus similitudinis similis est, sed ipsa est prima similitudo, cujus participatione similia sunt, quaecumque per illam fecit Deus.

58. Expositio ergo fortasse est, quod additum est ad similitudinem, cum jam dictum esset, ad imaginem; ut ostenderetur eam quae imago dicta est, non ita similem esse Deo, quasi alicujus similitudinis participantem, sed hanc ipsam esse similitudinem, cujus participarent omnia quae dicuntur esse similia. Sicut ipsa est et castitas, cujus participatione castae sunt animae; et sapientia, cujus participatione sapientes sunt animae; et pulchritudo, cujus participatione pulchra sunt quaecumque pulchra sunt. Si enim tantum similitudinem diceret, non significaret ab ipso esse genitam: si autem tantummodo imaginem diceret, significaret ab ipso quidem genitam, sed non significaret ita similem, ut non tantum similis, sed ipsa similitudo esset. Ut autem nihil castius ipsa castitate, et nihil sapientius ipsa sapientia, et nihil pulchrius ipsa pulchritudine; ita nihil similius ipsa similitudine dici, aut cogitari, aut esse omnino potest. Unde intelligitur ita Patri esse similem similitudinem suam, ut ejus naturam plenissime perfectissimeque impleat.

59. Quantum autem ad speciem rebus imponendam valeat Dei similitudo, per quam facta sunt omnia, quanquam humanas cogitationes altissime superet, licet tamen utcumque arbitrari; si consideremus omnem naturam, sive quae sentientibus, sive quae ratiocinantibus occurrit, similibus inter se partibus servare unitatis effigiem. Nam ex sapientia Dei sapientes vocantur animae rationales, et ulterius hoc nomen non porrigitur: nam neque ulla pecora, et multo minus arbores, aut ignem, vel aerem, vel aquam, vel terram sapientem possumus dicere, quanquam per ipsam Dei sapientiam sint etiam omnia haec in quantum sunt. At vero similes inter se et lapides dicimus, et animalia, et homines, et Angelos. Jam vero in singulis rebus, et terram, eo quod similes inter se habeat partes suas, fieri ut terra sit; et aquam qualibet quoque parte similem esse caeteris partibus, nec aliter aquam esse potuisse; et quantumlibet aeris, si caetero esset dissimile, nullo pacto aerem esse potuisse; et ignis lucisve particulam, eo quod non sit dissimilis reliquis partibus, fieri ut sit quod est : ita de unoquoque lapidum vel arborum vel corpore cujuslibet animantis discerni et intelligi potest, quod non solum cum aliis sui generis rebus, sed in seipsis singulis non essent, nisi partes inter se similes haberent. Et tanto est pulchrius corpus, quanto similioribus inter se partibus suis constat. Jam porro animarum, non solum aliarum cum aliis amicitia similibus moribus confit; sed etiam in unaquaque anima similes actiones atque virtutes, sine quibus constantia esse non potest, beatam vitam indicant. Similia vero omnia haec, non autem ipsam similitudinem possumus dicere. Quapropter, si rebus inter se similibus universitas constat, ut singulae sint quidquid sunt, et omnes ipsam universitatem compleant, quam Deus et condidit et gubernat; per similitudinem ejus profecto, qui condidit omnia, supereminentem atque incommutabilem et incontaminabilem talia facta sunt, ut similibus inter se partibus pulchra sint, ad ipsam tamen similitudinem omnia non facta sint, sed sola substantia rationalis: quare omnia per ipsam, sed ad ipsam non nisi anima .

60. Rationalis itaque substantia et per ipsam facta est, et ad ipsam: non enim est ulla natura interposita. Quandoquidem mens humana (quod non sentit, nisi cum purissima et beatissima est) nulli cohaeret nisi ipsi veritati, quae similitudo et imago Patris et sapientia dicitur. Recte igitur secundum hoc quod interius et principale hominis est, id est secundum mentem, accipitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ex illo enim quod in homine principatum tenet, quod eum disjungit a belluis, totus est homo aestimandus. Caetera in eo quanquam in suo genere pulchra sint, tamen cum pecoribus communia sunt, ac per hoc in homine parvipendenda. Nisi forte quod ad intuendum coelum figura humani corporis erecta est, valet aliquid etiam ut corpus ipsum ad similitudinem Dei factum credatur; ut quemadmodum a Patre illa similitudo non avertitur, ita corpus humanum a coelo non sit aversum, sicut aliorum corpora animalium aversa sunt, quia prona in alvum prosternuntur. Sed tamen hoc non omni modo accipiendum est: nam corpus nostrum a coelo plurimum differt; in illa vero similitudine, quae Filius est, non potest quidquam esse dissimile illi cui similis est. Quoniam similia quaecumque alia sunt, inter se etiam dissimilia ex aliqua parte sunt: ipsa vero similitudo non est aliqua ex parte dissimilis. Pater tamen Pater est, nec Filius aliud est quam Filius: quia et cum dicitur similitudo Patris, quanquam ostendat nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est Pater, si habet similitudinem .

61. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Satis quidem quae superius dicta sunt, secundum id exponunt haec verba Scripturae, in quibus legimus dixisse Deum, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut similitudo Dei ad quam factus est homo, ipsum Dei Verbum, hoc est unigenitus Filius accipi possit: non utique ut ipse sit eadem imago et similitudo aequalis Patri. Est tamen et homo imago Dei, sicut apertissime ostendit Apostolus dicens: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7). Sed haec imago ad imaginem Dei facta, non est aequalis et coaeterna illi cujus imago est; nec esset, etiamsi nunquam omnino peccasset. Ille autem sensus est potius in his divinis verbis eligendos, ut ideo non dictum intelligamus singulariter, sed pluraliter, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia non ad solius Patris, aut solius Filii, aut solius Spiritus sancti, sed ad ipsius Trinitatis imaginem factus est homo. Quae Trinitas ita est Trinitas, ut unus Deus sit; ita est unus Deus, ut Trinitas sit. Non enim ait Filio loquens, Faciamus hominem ad imaginem tuam; aut, ad imaginem meam: sed pluraliter ait, ad imaginem et similitudinem nostram: a qua pluralitate Spiritum sanctum separare quis audeat? Quae pluralitas, quoniam non tres dii, sed unus est Deus, ideo intelligendum est postea Scripturam singulariter intulisse, atque dixisse, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; ut non sic accipiatur, tanquam Deus Pater ad imaginem Dei, hoc est Filii sui: alioquin quomodo verum est, quod dictum est, ad imaginem nostram, si ad Filii solius imaginem factus est homo? Ac per hoc quia verum est quod ait Deus, ad imaginem nostram; ita dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, tanquam diceretur ad imaginem suam, quod est ipsa Trinitas.

62. Nonnulli autem putant ideo non repetitam similitudinem, neque dictum. Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei, quia tunc tantummodo ad imaginem factus est: similitudo autem illi postea servabatur in resurrectione mortuorum: quasi possit esse imago aliqua, in qua similitudo non sit. Si enim omnino similis non est, procul dubio nec imago est. Verumtamen ut non sola ratione id agere videamur, et auctoritas Jacobi apostoli adhibenda est, qui cum de lingua hominis loqueretur, ait: In ipsa benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt (Jacobi III, 9).