|
1. De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente Deo artifice
facta sentimus, non affirmando, sed quaerendo tractandum est; in
Libris maxime quos nobis divina commendat auctoritas, in quibus
temeritas asserendae incertae dubiaeque opinionis, difficile sacrilegii
crimen evitat: ea tamen quaerendi dubitatio catholicae fidei metas non
debet excedere. Et quoniam multi haeretici ad suam sententiam, quae
praeter fidem est catholicae disciplinae, expositionem Scripturarum
divinarum trahere consueverunt; ante tractationem hujus libri catholica
fides breviter explicanda est.
2. Est autem haec: Deum Patrem omnipotentem universam creaturam
fecisse atque constituisse per Filium suum unigenitum, id est
Sapientiam et Virtutem suam consubstantialem sibi et coaeternam, in unitate Spiritus sancti, et ipsius consubstantialis et coaeterni.
Hanc ergo Trinitatem dici unum Deum, eumque fecisse et creasse omnia
quae sunt, in quantum sunt, catholica disciplina credi jubet; ita ut
creatura omnis sive intellectualis sive corporalis, vel quod brevius
dici potest secundum verba divinarum Scripturarum, sive invisibilis
sive visibilis, non de Dei natura , sed a Deo sit facta de nihilo:
nihilque in ea esse quod ad Trinitatem pertineat, nisi quod Trinitas
condidit, ista condita est. Quapropter creaturam universam neque
consubstantialem Deo, neque coaeternam fas est dicere aut credere.
3. Ecce autem omnia quae fecit Deus, bona valde: mala vero non
esse naturalia; sed omne quod dicitur malum, aut peccatum esse, aut
poenam peccati. Nec esse peccatum nisi pravum liberae voluntatis
assensum, cum inclinamur ad ea quae justitia vetat, et unde liberum
est abstinere; id est, non in rebus istis, sed in usu earum non
legitimo. Usus autem rerum est legitimus, ut anima in lege Dei
maneat, et uni Deo plenissima dilectione subjecta sit, et caetera
sibi subjecta sine cupiditate aut libidine ministret, id est secundum
praeceptum Dei. Ita enim sine difficultate et miseria, et cum summa
facilitate et beatitudine administrabit. Poena vero peccati est, cum
ipsis creaturis non sibi servientibus cruciatur anima, cum Deo ipsa
non servit: quae creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat
Deo. Itaque non esse ignem malum, quia creatura Dei est; sed tamen
uri eo imbecillitatem nostram ex merito peccati. Dici autem peccata
naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam Dei, postquam
in hanc vitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus.
4. Renovari autem hominem per Jesum Christum Dominum nostrum, cum
ipsa ineffabilis ac incommutabilis Dei Sapientia plenum totumque
hominem suscipere dignata est, et nasci de Spiritu sancto et virgine
Maria; cruciligi, sepeliri, et resurgere, et ascendere in coelum,
quod jam factum est; et venire ad judicandos vivos et mortuos in fine
saeculi, et resurrectionem mortuorum in carne, quod adhuc futurum
praedicatur. Datum esse Spiritum sanctum credentibus in eum.
Constitutam ab illo matrem Ecclesiam, quae Catholica dicitur, ex eo
quia universaliter perfecta est, et in nullo claudicat, et per totum
orbem diffusa est. Remissa esse poenitentibus priora peccata, et
vitam aeternam coelorumque regnum promissum.
|
|