CAPUT III.

6. Hoc ergo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum historiam accipiendum sit, an etiam figurate aliquid significet, et quomodo congruat Evangelio, et qua causa liber iste sic inchoatus sit. Secundum historiam autem quaeritur quid sit In principio, id est, utrum in principio temporis, an in principio in ipsa Sapientia Dei, quia et ipse Dei Filius principium se dixit, quando ei dictum est, Tu quis es; et dixit, Principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Est enim Principium sine principio, et est Principium cum alio principio. Principium sine principio solus Pater est, ideo ex uno principio esse omnia credimus: Filius autem ita Principium est, ut de Patre sit. Ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium iis quibus caput est, quae fecit Deus. Cum enim recte appelletur principium caput, in illa gradatione Apostolus mulierem tamen non dixit caput alicujus. Nam et virum dixit caput mulieris, et caput viri Christum, et caput Christi Deum (I Cor. XI, 3): ita Creatori creatura subnectitur.

7. An ideo In principio dictum est, quoniam primum factum est? An non potuit inter creaturas primum fieri coelum et terra, si Angeli et omnes intellectuales Potestates primum factae sunt? Quia et Angelos creaturam Dei, et ab eo factos credamus necesse est. Nam et Angelos enumeravit propheta in centesimo quadragesimo octavo psalmo cum dixit: Ipse jussit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Sed si primum facti sunt Angeli, quaeri potest utrum in tempore facti sunt, an ante omne tempus, an in exordio temporis. Si in tempore, jam erat tempus antequam Angeli fierent; et quoniam etiam tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid priusquam Angelos factum accipiamus. Si autem in exordio temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, dicendum est falsum esse quod quidam volunt, cum coelo et terra tempus esse coepisse.

8. Si autem prius quam tempus, Angeli facti sunt, quaerendum est quomodo dictum sit in consequentibus: Et dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram, et dividant inter noctem et diem; et sint in signa, et tempora, et dies, et annos. Hic enim potest videri tunc coepta esse tempora, cum coelum et luminaria coeli ordinatis itineribus currere coepissent: quod si verum est, quomodo potuerunt dies esse antequam tempus esset, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae quarto die dicuntur esse facta? An ista dierum digestio secundum consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et ultima? An in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, quae tempora homines intervallis morarum in corporis motione metiuntur? Haec enim tempora, si nullus motus corporum esset, nulla essent, et ipsa sunt hominibus manifestiora. Quod si admittimus, quaerendum est utrum praeter motum corporum possit esse tempus in motu incorporeae creaturae, veluti est anima vel ipsa mens; quae utique in cogitationibus movetur, et ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, quod sine intervallo temporis intelligi non potest. Quod si accipimus, etiam ante coelum et terram potest intelligi tempus fuisse, si ante coelum et terram facti sunt Angeli. Erat enim jam creatura quae motibus incorporeis tempus ageret: et recte intelligitur cum illa etiam tempus esse, ut in anima quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. Sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. Sed quoquo modo hoc se habeat (res enim secretissima est, et humanis conjecturis impenetrabilis), illud certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium; tempusque ipsum creaturam esse, ac per hoc ipsum habere initium, nec coaeternum esse Creatori.

9. Potest etiam coelum et terra pro universa creatura positum videri, ut et hoc visibile aethereum firmamentum, coelum appellatum sit, et illa creatura invisibilis supereminentium Potestatum; rursusque terra, omnis inferior pars mundi, cum animalibus quibus inhabitatur. An coelum omnis creatura sublimis atque invisibilis dicta est, terra vero omne visibile, ut etiam sic possit hoc quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, universa creatura intelligi? Fortasse quippe non incongrue in comparatione invisibilis creaturae, omne visibile terra dicitur, ut illa coeli nomine nuncupetur. Quoniam et anima quae invisibilis est, cum rerum visibilium amore tumesceret, et earum adeptione extolleretur, terra dicta est, sicut scriptum est. Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)?

10. Sed quaeri potest utrum jam distincta et composita omnia dixerit coelum et terram, an ipsam primo informem universitatis materiem, quae in has formatas et speciosas naturas Deo ineffabiliter jubente digesta est, coeli et terrae nomine nuncupaverit. Quanquam enim scriptum legerimus, Qui fecisti mundum de informi materia (Sap. XI, 18); tamen etiam ipsam materiam cujusmodicumque sit, non possumus dicere non ab eo factam, ex quo omnia confitemur et credimus: ut etiam ipsa digestio et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum mundus vocetur; ipsa vero materies coelum et terra, veluti semen coeli et terrae appellata sit; et coelum et terra quasi confusum atque permixtum ab artifice Deo accipiendis formis idoneum. Hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram: nihil enim horum temere affirmare oportuit.