CAPUT IV.

11. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; et Spiritus Dei ferebatur super aquam. Ab haereticis qui Veteri Testamento adversantur, moveri calumnia huic loco solet, cum dicunt, Quomodo in principio fecit Deus coelum et terram, si jam terra erat? non intelligentes hoc esse subjunctum, ut exponeretur qualis terra fuerit, de qua jam dictum est, fecit Deus coelum et terram. Sic ergo accipiendum est: In principio fecit Deus coelum et terram; haec autem terra quam Deus fecit, invisibilis erat et incomposita, donec ab eodem ipso discerneretur, et ex confusione in rerum certo ordine constitueretur. An sic melius intelligitur, ut in hac exsecutione rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius coeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: In principio fecit Deus coelum et terram; hoc autem quod coelum et terra dictum est, terra erat invisibilis et incomposita, et tenebrae super abyssum; id est, quod coelum et terra appellatum est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus, qui duabus maximis partibus, coelo scilicet et terra constat, digestis elementis et accepta forma fabricaretur? Quae confusio materiae sic potuit insinuari populari intelligentiae, si diceretur terra invisibilis et incomposita, vel inordinata, vel imparata, et tenebrae super abyssum, id est super profunditatem vastissimam: quae rursus profunditas ex eo fortasse nominata est, quia nullius intelligentia propter ipsam informitatem penetrari potest.

12. Et tenebrae erant super abyssum. Utrum subter abyssus erat et supra tenebrae, quasi jam loca distincta essent? An quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam KAOS graece dicitur, ideo dictum est, tenebrae erant super abyssum, quia lux non erat: quae si esset, utique supra esset, quia esset eminentior, et ea quae sibi subjecta erant, illuminaret? Et revera qui diligenter considerat quid sint tenebrae, nihil aliud invenit quam lucis absentiam. Ita igitur dictum est, Tenebrae erant super abyssum, ac si dictum esset, Non erat lux super abyssum. Quapropter haec materies quae consequenti operatione Dei, in rerum formas ordinata distinguitur, appellata est terra invisibilis et incomposita, et profunditas carens luce; quae appellata est superius nomine coeli et terrae, veluti semen, ut jam dictum est, coeli et terrae. Si tamen non coelum et terram dicendo, universitatem prius proponere voluit, ut postea, insinuata materia, mundi partes exsequeretur.

13. Et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Nusquam dixerat, Deus aquam fecit; nec tamen ullo modo credendum est aquam Deum non fecisse, et eam jam fuisse antequam ille aliquid constituisset. Etenim ille est ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, sicut Apostolus dicit (Rom. XI, 36). Ergo et aquam Deus fecit, et aliter credere magnus error est. Cur igitur non dictum est quod aquam Deus fecerit? An rursus eamdem materiam, quam vel coeli et terrae, vel terrae invisibilis et incompositae atque abyssi nomine nuncupaverat, etiam aquam voluit appellare? Cur enim non et aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua distincta atque formata neque terra esset, neque aliquid aliud? Sed primo fortasse coelum et terra appellata est, secundo terra incomposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue: ut primo ipsius universitatis, propter quam facta est de omnino nihilo, materies, coeli et terrae nomine vocaretur; secundo terrae incompositae atque abyssi nomine insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est informior, et minus relucens quam caetera; tertio aquae nomine significaretur materia subjecta operi artificis, aqua enim mobilior est quam terra; et ideo propter operandi facilitatem et motum faciliorem, subjecta materies artifici, aqua magis vocanda erat quam terra.

14. Et aer quidem mobilior est quam aqua; aether autem mobilior ipso aere non absurde creditur, aut sentitur: sed aeris vel aetheris nomine minus convenienter appellaretur materies. Magis enim haec elementa vim creduntur habere faciendi, terra vero et aqua patiendi. Quod si occultum est, illud certe apertissimum puto, quod aquam ventus movet, et nonnulla terrena; ventus autem est aer motus et quasi fluctuans. Ergo cum aer aquam moveat manifeste, unde autem ipse moveatur ut sit ventus, occultum sit; quis dubitet congruentius aquae nomine materiam vocari quia movetur, quam aeris qui movet? Moveri autem pati est, movere facere. Huc accedit quod ea quae terra gignit, aqua irrigantur, ut nasci et perfici possint, ita ut prope videatur in haec ipsa nascentia eadem aqua converti. Quocirca congruentius aquae nomine appellaretur materies, cum subdita operi artificis insinuaretur propter mobilitatem et conversionem in quaeque nascentia corpora, quam nomine aeris in quo sola mobilitas posset animadverti, caetera vero quibus materia expressius significaretur, defuissent; ut totus iste sit sensus: In principio fecit Deus coelum et terram, id est materiam quae coeli et terrae formam capere posset; quae materia terra invisibilis et incomposita erat, id est informis et luce carens profunditas: quae tamen quoniam moventi et operanti artifici subdita esset, propter hoc ipsum quod cedit operanti, aqua etiam nominata est.

15. In hac igitur materiae significatione prius insinuatus est finis ejus, id est propter quid facta sit; secundo ipsa informitas, tertio servitus sub artifice atque subjectio. Itaque primo coelum et terra, propter hoc enim facta materies; secundo terra invisibilis et incomposita, et tenebrae super abyssum, id est ipsa informitas sine lumine, unde etiam terra invisibilis dicta est; tertio aqua subjecta spiritui ad habitum formasque capiendas: ideo super aquam ferebatur Spiritus Dei, ut Spiritum operantem, aquam vero unde operaretur intelligamus, id est materiam fabricabilem. Cum enim ista tria dicimus unius rei nomina, materia mundi, materia informis, materia fabricabilis, horum primo nomini bene adjungitur coelum et terra; secundo obscuritas, confusio, profunditas, tenebrae; tertio cedendi facilitas, cui jam ad operandum Spiritus superfertur artificis.

16. Et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Non ita superferebatur sicut oleum aquae, vel aqua terrae, id est, quasi contineretur; sed, si ad hoc de visibilibus exempla capienda sunt, sicut superfertur lux ista solis aut lunae his corporibus, quae illuminat in terra: non enim continetur illis; sed cum coelo contineatur, istis superfertur. Item cavendum est ne quasi locorum spatiis Dei Spiritum superferri materiae putemus, sed vi quadam effectoria et fabricatoria, ut illud cui superfertur efficiatur, et fabricetur; sicut superfertur voluntas artificis ligno, vel cuique rei subjectae ad operandum, vel etiam ipsis membris corporis sui, quae ad operandum movet. Et haec similitudo cum jam sit omni corpore excellentior, parva est tamen, et prope nihil ad intelligendam superlationem Spiritus Dei, subjecta sibi ad operandum mundi materia: sed non invenimus evidentiorem similitudinem et propinquiorem rei de qua loquimur, in iis rebus quae ab hominibus quomodocumque capi possunt. Quapropter in hujusmodi cogitatione optime illud praeceptum tenebitur, quod scriptum est: Benedicentes Deum, exaltate illum quantumcumque potueritis, superabit et adhuc (Eccli. XLIII, 33). Hoc autem dictum sit, si hoc loco Spiritus Dei Spiritus sanctus, quem in ipsa ineffabili et incommutabili Trinitate veneramur, accipitur.

17. Potest autem et aliter intelligi, ut spiritum Dei, vitalem creaturam, qua universus iste visibilis mundus atque omnia corporea continentur et moventur, intelligamus; cui Deus omnipotens tribuit vim quamdam sibi serviendi ad operandum in iis quae gignuntur. Qui spiritus cum sit omni corpore aethereo melior, quia omnem visibilem creaturam omnis invisibilis creatura antecedit, non absurde spiritus Dei dicitur. Quid enim non est Dei ex iis quae condidit, cum etiam de ipsa terra dictum sit, Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1); et illud universali complexione quod scriptum est, Quoniam tua sunt omnia, Domine, qui animas amas (Sap. XI, 27)? Sed tunc potest iste spiritus sic intelligi, si quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, tantum de visibili creatura dictum sentiamus; ut super materiam rerum visibilium in exordio fabricationis earum superferretur invisibilis spiritus, qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non Deus, sed a Deo facta atque instituta natura. Si autem universae creaturae, id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia creditur illo aquae vocabulo enuntiata, nullo modo hoc loco Spiritus Dei potest nisi ille incommutabilis et sanctus intelligi, qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et condidit Deus.

18. Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus nomine, aeris elementum enuntiatum; ut ita quatuor elementa insinuata sint, quibus mundus iste visibilis surgit; coelum scilicet, et terra, et aqua, et aer: non quia jam erant distincta et ordinata; sed quia in illius materiae quamvis informi confusione, tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio tenebrarum et abyssi nomine commendata est. Sed quaelibet sententiarum istarum vera sit, omnium rerum quae ortae sunt, quae videntur, et quae non videntur, non quantum ad vitia quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas attinet, Deum esse auctorem et conditorem credendum est; nullamque omnino esse creaturam, quae non ab ipso initium perfectionemque habeat generis et substantiae suae.