|
19. Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Deum dixisse,
Fiat lux, non voce de pulmonibus edita, nec lingua et dentibus,
accipere debemus. Carnalium sunt istae cogitationes: secundum autem
carnem sapere, mors est (Rom. VIII, 6). Sed ineffabiliter
dictum est, Fiat lux. Utrum autem hoc quod dictum est, Filio
unigenito dictum est, an idipsum quod dictum est, Filius unigenitus
est, quod dictum Dei verbum dicitur, per quod facta sunt omnia
(Joan. I, 1, 3), quaeri potest: dum tamen illa absit
impietas, ut Verbum Dei unigenitum Filium quasi vocem prolatam sicut
a nobis fit, esse credamus. Verbum autem Dei, per quod facta sunt
omnia, nec coepit esse, nec desinet; sed sine inchoatione natum,
Patri coaeternum est. Quare hoc quod dictum est, Fiat lux, si et
coepit et destitit dici, magis Filio dictum est hoc verbum, quam
ipsum est Filius. Et tamen etiam hoc ineffabiliter; nec carnalis
imago subrepat in animum, et intellectum pium spiritualem conturbet.
Quia et incipere aliquid et desinere in natura Dei, si proprie
accipiatur, temeraria et praeceps opinio est: carnalibus tamen et
parvulis, non tanquam in ea mansuris, sed tanquam inde surrecturis
humanissime concedenda est. Quidquid enim incipere et desinere Deus
dicitur, nullo modo in ipsius natura, sed in ejus creatura, quae illi
miris modis obtemperat, intelligendum est.
20. Et dixit Deus, Fiat lux. Utrum ea lux quae his carnalibus
oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus videre non
datum est? Et si occulta, utrum corporea, quae per locorum spatia
tenditur fortasse in sublimibus partibus mundi; an incorporea, qualis
in anima est, ad quam vitandi et appetendi refertur examen a sensibus
corporis, qua non carent etiam animae bestiarum, an ea quae superior
ratiocirando apparet, ex qua incipit omne quod creatum est? Quamlibet
enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus accipere: non
illam qua fulget ipsa Dei Sapientia, quae non creata est, sed nata;
ne sine luce Deus fuisse putetur priusquam istam, de qua nunc agitur,
condidisset. De hac enim, sicut ipsa verba satis docent, hoc
commendatur quod facta sit, Et dixit, inquit, Fiat lux; et facta
est lux. Alia est lux de Deo nata, et alia lux quam fecit Deus:
nata de Deo lux, est ipsa Dei Sapientia; facta vero lux, est
quaelibet mutabilis sive corporea sive incorporea.
21. Movere autem solet quomodo lux corporea esse potuerit antequam
coelum esset et coeli luminaria, quae post istam exponuntur: quasi
vero facile hoc ab homine percipi potest, aut omnino ullo modo potest,
utrum sit aliqua lux praeter coelum, quae tamen spatiis locorum
distincta atque diffusa sit, mundumque amplectatur. Sed cum liceat
hic et incorpoream lucem intelligere, si non visibilem tantum creaturam
in hoc libro, sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in
hac controversia remorari? Et fortasse quod quaerunt homines, quando
Angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce, brevissime quidem,
sed tamen convenientissime et decentissime.
22. Et vidit Deus lucem, quia bona est. Ista sententia non quasi
insoliti boni laetitiam , sed approbationem operis significari,
oportet intelligi. Quid enim convenientius de Deo dicitur, quantum
inter homines dici potest, quam cum ita ponitur, Dixit, factum est,
placuit: ita ut in eo quod dixit, imperium ejus intelligatur; in eo
quod factum est, potentia; in eo quod placuit, benignitas: sicut
ista ineffabilia per hominem hominibus, ita ut omnibus prodesse
possent, dici debuerunt.
23. Et divisit Deus inter lucem et tenebras. Hinc intelligi licet
quanta divini operis facilitate ista dicantur effecta. Non enim
quisquam est qui sic existimet lucem factam, ut esset confusa cum
tenebris, et ob hoc postea separationis indigeret; sed eo ipso quo lux
facta est, consecuta est etiam divisio inter lucem et tenebras. Quae
enim societas lucis cum tenebris (II Cor. VI, 14)? Deus
ergo divisit inter lucem et tenebras, quia lucem fecit, cujus absentia
tenebrae vocantur. Interest autem inter lucem et tenebras, sicut
interest inter vestimentum et nuditatem, aut plenum et inane, et
similia.
24. Jam quot modis possit intelligi lux, supra dictum est, quibus
contrariae privationes possunt tenebrae nominari. Alia est enim lux
quae videtur his oculis corporeis, etiam ipsa corporea; ut solis, et
lunae, et stellarum, et si quid hujusmodi est, cui contrariae sunt
tenebrae, cum aliquis locus ea luce caret. Alia item lux est vita
sentiens, et valens discernere quae per corpus ad animae judicium
referuntur, id est alba et nigra, canora et rauca, suaveolentia et
graveolentia, dulcia et amara, calida et frigida, et caetera
hujusmodi. Alia est enim lux quae sentitur oculis, alia qua per
oculos agitur ut sentiatur. Illa enim in corpore, haec autem quamvis
per corpus ea quae sentit percipiat, in anima est tamen. Huic
contrariae sunt tenebrae, insensibilitas quaedam, vel si melius
insensualitas dicitur, id est non sentire, quamvis inferantur quae
sentiri possent, si esset in illa vita lux ista unde sentitur. Neque
hoc cum ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis: nam in
istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus; sed instrumenta
corporis desunt. Neque illo modo, quo modo in silentio vox non
auditur, cum et ista lux est in anima, et adsunt corporis
instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. Non ergo qui iis
causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis potentia non est in
anima, quae jam nec anima dici solet, sed tantum vita, qualis
perhibetur esse vitis et arboris, et quarumcumque stirpium: si tamen
eas vel talem habere persuaderi ullo modo potest, quas nonnulli nimis
errantes haeretici , non solum sentire per corpus, id est videre,
audire, et calorem ignemque discernere; sed etiam intelligere
rationem, et cogitationes nostras nosse arbitrantur: sed de his alia
quaestio est. Insensibilitas ergo tenebrae hujus lucis, qua quidquid
sentitur, cum ipsam vim sentiendi non habet vita quaelibet.
Convenienter autem lucem hanc dici concedit, quisquis concedit recte
dici lucem, qua res quaeque manifesta est. Cum autem dicimus,
Manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce esse,
manifestum est hoc frigidum esse, et quod forte hujus generis per
corporales sensus attingimus; haec lux qua ista manifesta sunt, utique
intus in anima est, quamvis per corpus inferantur quae ita sentiuntur.
Tertium lucis genus in creaturis intelligi potest, quo ratiocinamur.
Huic contrariae tenebrae sunt irrationabilitas, sicut sunt animae
bestiarum.
25. Sive ergo lucem aetheream, sive sensualem cujus animalia
participant, sive rationalem quam Angeli et homines habent, a Deo
factam primitus in rerum natura haec sententia vult intelligi;
divisisse Deum inter lucem et tenebras, eo ipso quo lux facta est,
oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae privationes lucis,
quas in contrariis tenebris ordinavit Deus. Non enim Deum fecisse
tenebras dictum est: quoniam species ipsas Deus fecit, non
privationes quae ad nihilum pertinent, unde ab artifice Deo facta sunt
omnia; quas tamen ab eo ordinatas intelligimus, cum dicitur, Et
divisit Deus inter lucem et tenebras, ne vel ipsae privationes non
haberent ordinem suum, Deo cuncta regente atque administrante. Sicut
in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque
intervallis, quamvis vocum privationes sint, bene tamen ordinantur ab
iis qui cantare sciunt, et suavitati universae cantilenae aliquid
conferunt. Et umbrae in picturis eminentiora quaeque distinguunt, ac
non specie, sed ordine placent. Nam et vitiorum nostrorum non est
auctor Deus; sed tamen ordinator est, cum eo loco peccatores
constituit, et ea perpeti cogit quae merentur. Ad hoc valet quod oves
ponuntur ad dexteram, haedi autem ad sinistram (Matth. XXV,
33). Quaedam ergo et facit Deus, et ordinat; quaedam vero tantum
ordinat. Justos et facit, et ordinat; peccatores autem in quantum
peccatores sunt, non facit, sed ordinat tantum. Quippe cum illos ad
dexteram, illos ad sinistram constituit, et quod in ignem aeternum
jubet ire, ad meritorum ordinem valet. Ita species naturasque ipsas
et facit, et ordinat; privationes autem specierum defectusque
naturarum non facit, sed ordinat tantum. Dixit itaque, Fiat lux;
et facta est lux. Non dixit, Fiant tenebrae; et factae sunt
tenebrae. Horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen
ordinavit, cum divisit Deus inter lucem et tenebras. Ita et ipso
faciente pulchra sunt singula, et ipso ordinante pulchra sunt omnia.
|
|