CAPUT VI.

26. Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. Cum et lux nomen sit alicujus rei, et dies rursum, et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrumque ita dici oportuit, nomina rebus imposita esse, ut illa res cui nomen impositum est, utique alio quoque nomine, non enim aliter poterat enuntiare . Et ita dictum est, Vocavit Deus lucem diem, ut indifferenter etiam dici converse posset, Vocavit Deus diem lucem, et vocavit noctem tenebras. Quid ei respondebimus, si quis a nobis ita quaerit: Luci nomen impositum est dies, an diei nomen impositum est lux? quia haec duo utique, in quantum ad res significandas articulata voce enuntiantur, nomina sunt. Hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: Tenebris nomen impositum est nox, an nocti impositum est nomen tenebrae? Et quidem, ut Scriptura describit, manifestum est lucis nomen dictum esse diem, et tenebrarum nomen dictum esse noctem. Quia cum diceret, Deus fecit lucem, et divisit inter lucem et tenebras, nondum de vocabulis agebatur: postea adhibita sunt vocabula, dies et nox; cum et illa sine dubio vocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia, sicut dies et nox. Ergo hoc ita accipiendum est, quia enuntiari aliter non posset res quae nomen accepit, nisi aliquo nomine; an potius ista vocatio accipienda est ipsa distinctio? Non enim omnis lux dies, aut omnes tenebrae nox; sed lux et tenebrae certis inter se vicibus ordinatae atque distinctae, diei et noctis nominibus appellantur. Omne quippe vocabulum ad distinctionem valet. Unde etiam nomen quod rem notet, appellatum est, quasi notamen. Notet autem, id est distinguat et doctitanter ad discernendum adjuvet. Fortasse ergo ipsum divisisse inter lucem et tenebras, hoc est vocasse lucem diem, et tenebras noctem, ut hoc sit ordinasse ista quod vocasse. An ista vocabula significare nobis volunt quam lucem dixerit, et quas tenebras; tanquam si diceret, Fecit Deus lucem, et divisit inter lucem et tenebras; lucem autem dico diem, et tenebras dico noctem: ne aliquam aliam lucem intelligas, quae non sit dies; et ne aliquas alias tenebras intelligas, quae non sint nox? Nam si omnis lux dies possit intelligi, et omnes tenebrae noctis nomine censerentur, fortasse non opus esset dicere, Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem.

27. Item quaeri potest quem diem dicat, et quam noctem. Si istum diem vult accipi quem solis ortus inchoat, et claudit occasus, et istam noctem quae a solis occasu usque in ortum tenditur; non invenio quomodo esse potuerint, antequam coeli luminaria facta essent. An ipsa spatia horarum et temporum, etiam sine discrimine fulgoris atque umbrae, jam ita vocari potuerunt? Et quomodo in illam lucem rationalem, si haec significata est, aut sensualem cadit haec vicissitudo, quae nomine diei et noctis significatur? An non secundum quod evenit, sed secundum quod potest evenire, ista insinuata sunt; quia et rationi potest error succedere, et sensui quaedam stoliditas?