|
28. Et facta est vespera, et factum est mane dies unus. Non eodem
modo nunc appellatur dies, quo cum diceretur, Et vocavit Deus lucem
diem; sed eo modo quo dicimus, verbi gratia, triginta dies habere
mensem: hoc enim nomine diei noctes quoque includimus; superius autem
ita dictus est dies, ut a nocte sejungeretur. Itaque cum illa
operatio diei per lucem gesta insinuaretur, consequenter factam dicitur
esse vesperam, et factum esse mane diem unum; ut scilicet sit unus
dies a coepto die usque ad coeptum diem, id est a mane usque ad mane,
quales dies annumeratis, ut dixi, noctibus appellamus. Sed quomodo
facta est vespera, et factum est mane? An tanta mora temporis fecit
lucem Deus, et divisit inter lucem et tenebras, quanta mora tenditur
dies lucens, id est non annumerata nocte? Et ubi est quod scriptum
est, Subest enim tibi, cum voles posse (Sap. XII, 18), si
opus est Deo productione temporis, ut aliquid perficiat? An omnia
quidem tanquam in arte atque ratione perfecta sunt Deo, non in
productione temporis, sed in ipsa vi qua illas etiam res, quas non
stare, sed transire cernimus, stabiliter efficit? Non enim et in
sermone nostro cum verba alia transeant, et alia succedant, credibile
est ita fieri in ipsa arte, qua operante stabiliter artificiosa
occurrit oratio. Quanquam ergo sine productione temporis faciat
Deus, cui subest posse cum volet; ipsae tamen naturae temporales
motus suos temporaliter peragunt. Ita ergo fortasse dictum est, Et
facta est vespera, et factum est mane dies unus, sicut ratione
prospicitur ita fieri debere aut posse, non ita ut fit temporalibus
tractatibus. Nam in ipsa ratione operationem contemplatus est in
Spiritu sancto, qui dixit, Qui manet in aeternum creavit omnia simul
(Eccli. XVIII, 1): sed commodissime in illo libro, quasi
morarum per intervalla factarum a Deo rerum digesta narratio est, ut
ipsa dispositio, quae ab infirmioribus animis contemplatione stabili
videri non poterat, per hujusmodi ordinem sermonis exposita quasi istis
oculis cerneretur.
|
|