|
29. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit
dividens inter aquam et aquam. Et sic factum est. Et fecit Deus
firmamentum, et divisit inter aquam quae erat sub firmamento, et inter
aquam quae erat supra firmamentum. Utrum aquae tales sint supra
firmamentum, quales sub firmamento istae visibiles? an quia illam
aquam videtur significare, supra quam Spiritus ferebatur, et eam
intelligebamus esse ipsam mundi materiam, haec etiam hoc loco
firmamento interposito discreta credenda est, ut inferior sit materia
corporalis, superior animalis? Hoc enim firmamentum dicit, quod
coelum postea vocat. Coelesti autem corpore nihil est in corporibus
alia melius. Alia quippe corpora coelestia, et terrestria; et utique
coelestia meliora: quorum naturam quidquid transit, nescio quemadmodum
corpus possit vocari; sed est fortasse vis quaedam subjecta rationi,
qua ratione Deus veritasque cognoscitur: quae natura, quia formabilis
est virtute atque prudentia, cujus vigore cohibetur ejus fluctuatio
atque constringitur, et ob hoc quasi materialis apparet, recte aqua
divinitus appellata est; non locorum spatio, sed merito naturae
incorporeae coeli corporei ambitum excedens. Et quoniam coelum
firmamentum vocavit, non absurde intelligitur quidquid infra aethereum
coelum est, in quo pacata atque firmata sunt omnia, mutabilius esse et
dissolubilius. Quod genus corporalis materiae ante acceptam speciem
distinctionemque formatum, a qua firmamentum nominatum est, fuerunt
qui crederent has visibiles aquas et frigidas superficiem coeli
superamplecti. Et documentum adhibere conati sunt de tarditate stellae
unius de septem vagantibus, quae superior est caeteris, et a Graecis
FAINON dicitur, et triginta annis peragit signiferum circulum,
ut ob hoc tarda sit, quia est frigidis aquis vicinior, quae supra
coelum sunt. Quae opinio nescio quemadmodum possit apud eos defendi,
qui subtilissime ista quaesierunt. Nihil autem horum temere
affirmandum, sed caute omnia modesteque sunt tractanda.
30. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae et sit
dividens inter aquam et aquam. Et sic factum est. Postquam dixit,
sic factum est, quid opus erat rursum addere, Et fecit Deus
firmamentum, et divisit inter aquam quae erat sub firmamento, et aquam
quae erat supra firmamentum? Nam cum dixisset superius, Et dixit
Deus, Fiat lux; et facta est lux; non addidit rursum, Et fecit
Deus lucem: hic autem posteaquam dixit, Et dixit Deus, Fiat: et
sic factum est, additum est, et fecit Deus. An hinc apparet non
oportere lucem illam intelligi corporalem, ne eam aliqua creatura
interposita fecisse Deus videatur (Deum autem Trinitatem dico):
hoc vero firmamentum coeli, quia corporeum est, per incorpoream
creaturam accepisse speciem formamque creditur, ut prius incorporeae
naturae rationabiliter a veritate impressum sit quod corporaliter
imprimeretur, ut coeli fieret firmamentum: et ideo positum est, Et
dixit Deus, Fiat; et sic factum est; in ipsa rationali natura prius
factum est fortasse unde imprimeretur corpori species.
|
|