|
Ecce jam tertiam in Genesim, vel quartam expositionem Augustini.
Huic tractando sive tuendo contra Manichaeos libro, recenti adhuc
tempore conversionis suae manum admoverat: sed in difficilioribus
quibusque locis allegoricum sensum subjecisse contentus, praetermiserat
litteralem; quem postea presbyter perscrutari aggressus, cum vires
suas huic labori impares comperisset, opus imperfectum reliquit. Hinc
sub annum quadringentesimum idem argumentum tractandum recepit
episcopus: prius quidem secundum allegoriam in postremis tribus
Confessionum libris; deinde vero ad litteram hoc in opere, deque ea
re subsequentes duodecim libros confecit.
In iis historiam Geneseos ab exordio ad eum usque versiculum quo
Adamus de Paradiso dimissus fuit, earrans, non praeterit ullum
apicem, nihil quod non omni ratione verset penitiusque rimetur, nisi
quod mysteria figurarum involucris obtecta explicare nequaquam studet:
quippe qui nunc operae pretium in eo totum reponat, uti demonstret
nihil Genesis historia contineri, quod ad litteram verum esse non
possit, nihil quod rationi aut naturae rerum adversetur; ac si quid
veluti superfluum et incongruum appareat, id mysticum credi oportere
altiusque referri. Quaedam autem obiter in libro secundo, adversus
Genethliacos; in libro quarto, de senarii numeri perfectione; in
libro quinto, de scientia et providentia Dei; in libro sexto, de
Adami corpore; in libro septimo, de anima, de qua rursum in libro
decimo. Tum de casu angelorum, in libro undecimo; de Paradiso et de
multiplici visionum genere in libro duodecimo, deque aliis rebus passim
agit, ea quae certa sunt asserens et defendens, de incertis
quaestiones et dubia movens. Opus impendio laudat Cassiodorus
senator, in libro primo Institutionum, capite primo; Basiliique et
Ambrosii in Genesim commentariis longe sublimius ducit.
Hisce libris in Retractationibus post opuscula quaedam sub annum
quadringentesimum elaborata locum dedit Augustinus, ordine, ut ait,
quo eos coepit, non quo perfecit. Nam illos quamvis efflagitarent
amici, diu tamen apud se retinuit, ut ad limam identidem revocaret,
ex epistola centesima quadragesima tertia, ad Marcellinum, versus
finem anni quadringentesimi duodecimi data. Duodecimum librum citat in
epistola centesima quinquagesima nona, ad Evodium, quam anno circiter
quadringentesimo decimo quarto adscripsimus, ibique se totius operis
emendationem, quo illud quam primum publici juris faciat, maturare
significat: nondum tamen ediderat cum alteram ad Evodium, scilicet
epistolam centesimam sexagesimam secundam scripsit, uti testatur numero
secundo.
|
|