|
15. Quod ergo dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux, in aliquo
die dixit, an ante omnem diem? Si enim Verbo sibi coaeterno dixit,
hoc utique intemporaliter dixit: si vero temporaliter dixit, non
Verbo sibi coaeterno, sed per aliquam dixit creaturam temporalem; ac
per hoc non erit prima creatura lux, quia jam erat per quam
temporaliter diceretur, Fiat lux. Atque illud ante omnem diem
fecisse intelligitur, quod dictum est, In principio fecit Deus
coelum et terram; ut coeli nomine intelligatur spiritualis jam facta et
formata creatura, tanquam coelum coeli hujus, quod in corporibus
summum est. Secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus
coelum appellavit. Terrae autem nomine invisibilis et incompositae,
ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata
est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.
16. Quomodo autem per creaturam, quam fecit ante tempora, dici
potuit temporaliter, Fiat lux, invenire difficile est. Sono enim
vocis non intelligimus dictum: nam quidquid tale est, corporeum est.
An ex illa imperfectione substantiae corporalis fecit aliquam vocem
corpoream, per quam sonaret, Fiat lux? Ergo aliquod vocale corpus
ante lucem creatum atque formatum est. Sed si ita est, jam erat
tempus, per quod vox curreret, sonorumque spatia sibi succedentia
praeterirent. Quod si jam erat tempus antequam fieret lux, in quo
tempore fieret vox quae resonaret, Fiat lux; ad quem diem pertinebat
illud tempus? Unus enim dies, idemque primus ille numerari incipit,
quo facta est lux. An ad ipsum diem pertinet totum spatium temporis,
et quo factum est vocale corpus, per quod sonaret, Fiat lux, et quo
facta est ipsa lux? Sed omnis talis vox propter audientis corporalem
sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere
sentiat . Numquid itaque talem habebat auditum illud quidquid erat
invisibile et incompositum, cui sic Deus per onaret ac diceret, Fiat
lux? Abscedat itaque haec ab animo cogitantis absurditas.
17. Utrum ergo spiritualis motus, sed tamen temporalis erat, quo
dictum intelligimus, Fiat lux, expressus ab aeterno Deo per Verbum
coaeternum in creatura spirituali, quam jam fecerat, cum dictum est,
In principio fecit Deus coelum et terram, id est in illo coelo
coeli? an et ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine
ullo temporali motu spiritualis creaturae, in ejus mente atque ratione
fixa quodammodo a Verbo Patri coaeterno, et quodammodo impressa
intelligitur, secundum quam moveretur, et ad speciem converteretur
inferior illa tenebrosa imperfectio naturae corporeae, et fieret lux?
Sed multum est ac difficillimum capere quomodo dicatur, Deo non
temporaliter jubente, neque id temporaliter audiente creatura, quae
contemplatione veritatis omnia tempora excedit, sed intellectualiter
sibimet impressas ab incommutabili Dei Sapientia rationes, tanquam
intelligibiles locutiones, in ea quae infra sunt transmittente, fieri
temporales motus in rebus temporalibus vel formandis vel
administrandis. Si autem lux, quae primum dicta est ut fiat, et
facta est, etiam primatum creaturae tenere intelligenda est, ipsa est
intellectualis vita; quae nisi ad Creatorem illuminanda
converteretur, fluitaret informiter. Cum autem conversa et illuminata
est, factum est quod in Verbo Dei dictum est, Fiat lux.
|
|