|
18. Verumtamen quemadmodum sine tempore dictum est, quia in Verbum
Patri coaeternum non cadit tempus; utrum ita etiam sine tempore factum
sit, quisquam forsitan quaerat. Sed quomodo potest hoc intelligi,
cum facta luce et divisa a tenebris, et inditis diei noctisque
vocabulis, dicat Scriptura, Facta est vespera, et factum est mane
dies unus? Unde videtur illud opus Dei factum per spatium diei, quo
peracto ad vesperam ventum est, quod est noctis initium. Itemque
peracto nocturno spatio completus est totus dies, ut mane fieret in
alterum diem, in quo die Deus aliud consequenter operaretur.
19. Imo vero idipsum permirabile est, cum Deus nullo spatio
syllabarum aeterna Verbi sui ratione dixerit, Fiat lux; cur tanta
mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret, et vespera
fieret. An forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis
in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque
discretum suis vocabulis signaretur? Mirum si et hoc vel tanta mora
fieri potuit a Deo, quanta dicitur a nobis. Discretio quippe lucis
et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est:
non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris.
20. Quod autem vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem,
quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum vocis
egisset, nisi quanta et a nobis dicitur, Lux vocetur dies, et
tenebrae vocentur nox? nisi forte quis ita desipiat, ut quia super
omnia magnus est Deus, putet ore Dei prolatas, quamvis paucissimas
syllabas, per totum diei spatium potuisse distendi. Huc accedit,
quia Verbo sibi coaeterno, id est incommutabilis Sapientiae internis
aeternisque rationibus, non corporali sono vocis, vocavit Deus lucem
diem, et tenebras noctem. Rursum enim quaeritur, si verbis quibus
utimur vocavit, qua lingua vocaverit; et quid opus erat sonis
transeuntibus, ubi cujusquam non erat corporalis ullus auditus: et non
invenitur.
21. An dicendum est, quod cum cito peractum esset hoc opus Dei,
tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium
perageretur; et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium
nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis, uno
primoque transacto? Sed si hoc dixero, vereor ne deridear et ab iis
qui certissime cognoverunt, et ab iis qui possunt facillime advertere
quod eo tempore quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis
illustret, per quas sol ab occasu in ortum redit; ac per hoc omnibus
viginti quatuor horis non deesse per circuitum gyri totius, alibi
diem, alibi noctem. Numquidnam ergo in parte aliqua posituri sumus
Deum ubi ei vespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux
abscederet? Nam et in libro qui appellatur Ecclesiastes, ita
scriptum est: Et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum
ducitur ; hoc est, in eum locum unde ortus est. Sequitur enim, et
dicit: Ipse oriens illuc vadit ad austrum, et circuit ad aquilonem
(Eccle. I, 5, 6). Australis ergo pars cum habet solem, nobis
dies est: cum autem ad aquilonis partem circumiens pervenit, nobis nox
est; non tamen in alia parte non est dies, ubi praesentia solis est:
nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem
mari se immergere, atque inde lotum ex alia parte mane surgere.
Quanquam si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis illustraretur,
atque ibi esset dies. Posset enim et aquas illuminare, quando ab eis
non posset exstingui. Sed hoc monstruosum est suspicari. Quid quod
etiam sol nondum erat?
22. Quapropter si spiritualis lux primo die facta est, numquidnam
occidit, ut ei succederet nox? Si autem corporalis, quaenam illa lux
est, quam post occasum solis videre non possumus, quia nec luna erat
adhuc, nec aliquae stellae? Aut si semper in ea parte coeli est, in
qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes ejus, eidem ita
conjuncta, ut discerni dignoscique non possit, ad eamdem reditur
difficultatem solvendae hujus quaestionis: quia et ista lux eodem modo
quo sol, tanquam comes ejus, ab occasu in ortum circumiens redit; et
est in alia parte mundi, quo tempore pars ista in qua sumus,
tenebrescit in noctem. Ex quo cogit, quod absit, in una parte
credere Deum fuisse, quam partem lux ista desereret, ut posset ei
vespera fieri. An forte in ea parte lucem fecerat, in qua facturus
erat hominem; et ideo cum ab ipsa parte lux discessisset, vespera
facta dicitur, etiam cum in alia parte lux illa esset, quae inde
discesserat, mane exortura peracto circuitu?
|
|