|
23. Utquid ergo factus est sol in potestatem diei (Psal.
CXXXV, 8), qui luceret super terram, si lux illa diei faciendo
suffecerat, quae dies etiam vocata est? An illa prior regiones
superiores a terra longinquas illustrabat, ut sentiri non posset in
terris; atque ita oportebat solem fieri, per quem dies inferioribus
mundi partibus appareret? Potest et hoc dici, auctum esse fulgorem
dici sole addito, ut per illam lucem minus fulgens dies quam nunc est
fuisse credatur. Etiam hoc a quodam dictum scio, primum naturam lucis
inductam in opere Creatoris, cum dictum est, Fiat lux, et facta est
lux; postea vero cum de luminaribus dicitur, quid ex ipsa luce factum
sit fuisse commemoratum, ordine dierum, quo visum est Creatori cuncta
esse facienda: quae natura lucis quo transierit facta vespera, ut
vicissim nox perageretur, nec ille dixit, nec facile inveniri posse
arbitror. Neque enim exstinctam esse credendum est, ut nocturnae
tenebrae succederent; et rursus accensam, ut mane fieret, antequam
hoc solis officio gereretur; quod a quarto die coepisse fieri, eadem
Scriptura testatur.
|
|