CAPUT XII. Alia difficultas de successione trium dierum et noctium ante solis creationem. Congregatio aquarum quomodo facta.

24. Quod antequam fieret, quo circuitu sibi potuerint tres dies noctesque succedere, lucis quae primo facta est permanente natura, si lux corporalis tunc facta intelligenda est, et invenire et explicare difficile est. Nisi forte molem terrenam et aquosam, antequam esset ab alterutro utrumque discretum, quod tertio die factum scribitur, tenebras Deum appellasse quis dixerit, propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat, vel propter obscurissimam umbram tantae molis, quam necesse est ut ex altera parte habeat corpus, si ex aliqua parte lux fuerit. Ad quem locum enim cujuslibet corporis moles lucem pervenire non sinit, in eo loco umbra est: quoniam locus carens ea luce, qua illustraretur, nisi impediret corpus oppositum, hoc totum est quod umbra dicitur. Quae si pro mole corporis tam magna fuerit, ut occupet spatium terrae, quantum ex altera parte dies occupat, nox vocatur. Neque enim omnes tenebrae nox. Nam et in speluncis amplis, in quarum abdita lux irrumpere per oppositam molem non sinitur, sunt utique tenebrae; quia lux non est ibi, totumque spatium illud locus est carens luce: nec tamen tales tenebrae acceperunt vocabulum noctis, sed illae quae in eam partem terrae succedunt, unde removetur dies. Sicut non omnis lux dies appellatur; nam et lunae lux est, et siderum, et lucernarum, et coruscationum, et quarumque rerum ita fulgentium: sed illa lux appellatur dies, cui nox praecedenti recedentique succedit.

25. Sed si primaria lux illa undique terrae molem circumfusa contexerat, sive staret, sive circumiret, non erat ex qua parte admitteret noctem sibi succedere; quia nusquam ipsa discedebat, ut ei faceret locum. An ex una parte facta erat, ut ipsa circumiens, etiam noctem ex alia parte consequenter circumire permitteret? Cum enim totam terram adhuc aqua tegeret, nihil impediebat ut aquosa et globosa moles ex una parte faceret diem lucis praesentia, ex alia noctem lucis absentia, quae in eam partem succederet a tempore vespertino, ex qua lux in aliam declinaret.

26. Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupaverant? illae scilicet quae detractae sunt, ut terra nudaretur, in quam partem congregatae sunt? Si enim erat aliquid nudum terrae, quo congregarentur, jam apparebat arida, nec totum abyssus occupabat. Si autem totum texerant; quis erat locus quo colligerentur, ut terrae ariditas appareret? Numquidnam in altum congregatae sunt, sicut fit cum ad ventilandum in area messis trita subrigitur, et congesta in aggerem nudat locum quem diffusa contexerat? Quis hoc dixerit, cum viderat usquequaque campos maris aequabiliter fusos, qui etiam cum aquae fluctuantis quidam velut montes eriguntur, sedatis rursus tempestatibus complanantur? Et si qua littora nudantur latius, non potest dici nulla esse alia terrarum spatia, quo accedat id quod aliunde decedit, unde in cum locum ex quo recesserat, iterum accedat. Cum autem totam omnino terram undosa natura cooperiret, quo cederet, ut nudaret aliquas partes? An forte rarior aqua velut nebula terras tegebat, quae congregatione spissata est, ut ex multis eas partibus, in quibus arida posset apparere, nudaret? Quanquam et terra longe lateque subsidens, potuit alias partes praebere concavas, quibus confluentes et corruentes aquae reciperentur, et appareret arida ex his partibus, unde humor abscederet.

27. Non est autem informis omni modo materies, ubi etiam nebulosa species apparet: