|
Et ideo quaeri adhuc potest, quando Deus istas conspicuas aquarum
terrarumque species qualitatesque creaverit; in nullo enim sex dierum
hoc invenitur. Itaque si hoc ante omnem diem fecit, sicut ante
istorum primorum dierum commemorationem scriptum est, In principio
fecit Deus coelum et terram; ut in terrae vocabulo intelligamus jam
formatam terrenam speciem superfusis aquis ista jam visibili specie sui
generis declaratis: ut in eo quod sequitur Scriptura dicens, Terra
autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super
abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquas, nullam opinemur
informitatem materiae, sed terram et aquam sine luce, quae nondum erat
facta, suis jam notissimis qualitatibus conditas: ut ideo terra
invisibilis dicta intelligatur, quod aquis cooperta non posset videri,
etiamsi esset qui posset videre; ideo vero incomposita, quia nondum a
mari distincta, et cincta littoribus, et suis fetibus animalibusque
decorata: si ergo ita est, cur istae species, quae procul dubio
corporales sunt, ante omnem diem factae sunt? Cur non scriptum est,
Dixit Deus, Fiat terra, et facta est terra; item, Dixit Deus,
Fiat aqua; et facta est aqua; vel utrumque communiter, si una quasi
lege loci infimi continentur, Dixit Deus, Fiat terra et aqua, et
sic factum est?
|
|