|
Cur non dictum est, cum hoc factum esset, Vidit Deus, quia bonum
est?
28. Haec enim consideratio suasit (quoniam manifestum est omne
mutabile ex aliqua informitate formari; simulque illud et catholica
fides praescribit, et certissima ratio docet, nullarum naturarum
materiam esse potuisse, nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed
etiam formabilium inchoatore Deo atque creatore, de qua etiam dicit ei
quaedam Scriptura, Qui fecisti mundum ex materia informi [Sap.
XI, 18] hanc materiam illis verbis, quibus pro spirituali
prudentia tardioribus etiam lectoribus vel auditoribus congrueret ,
fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est, In
principio fecit Deus coelum et terram, etc., donec diceretur, Et
dixit Deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.
|
|