|
29. Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est, cum
sit utrumque simul concreatum, et unde factum est, et quod factum
est. Sicut enim vox materia est verborum, verba vero formatam vocem
indicant; non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam
possit postea colligere, atque in verba formare: ita creator Deus non
priore tempore fecit informem materiam, et eam postea per ordinem
quarumque naturarum, quasi secunda consideratione formavit; formatam
quippe creavit materiam. Sed quia illud unde fit aliquid, etsi non
tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud quod inde fit;
potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi
temporibus non divisit. Si enim quaeratur utrum vocem de verbis an de
voce verba faciamus; non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur,
qui non potius verba fieri de voce respondeat: ita quamvis utrumque
simul qui loquitur faciat, quid unde faciat, naturali attentione satis
apparet. Quamobrem, cum simul utrumque Deus fecerit, et materiam
quam formavit, et res in quas eam formavit, et utrumque ab Scriptura
dici oportuerit, nec simul utrumque dici potuerit; prius illud unde
aliquid factum est, quam illud quod inde factum est, dici debuisse
quis dubitet? Quia etiam cum dicimus materiam et formam, utrumque
simul esse intelligimus, nec utrumque simul possumus enuntiare. Sicut
autem in brevitate temporis contingit, cum duo ista verba proferimus,
ut alterum ante alterum proferamus: ita in prolixitate narrationis
alterum prius quam alterum narrandum fuit, quamvis utrumque, ut dictum
est, simul fecerit Deus; ut quod sola origine prius est in faciendo,
etiam tempore prius sit in narrando: quia duae res, quarum etiam
altera nullo modo prior est, nominari simul non possunt; quanto minus
simul narrari? Non itaque dubitandum est ita esse utcumque istam
informem materiam prope nihil, ut non sit facta nisi a Deo, et rebus
quae de illa factae sunt simul concreata sit.
30. Sed si credibiliter dicitur eam significari illis verbis,
Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super
abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquam; ut excepto quod
ibi positum est de Spiritu Dei, caetera rerum quidem visibilium
vocabula, sed ad illam informitatem, ut tardioribus poterat,
insinuandam dicta intelligamus; quia haec duo elementa, id est terra
et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt
caeteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur
informitas.
|
|