CAPUT XVII. De spirituali tuce difficultas, quomodo in ea sit vespera et mane, divisioque a tenebris.

32. Si autem spiritualis lux facta est, cum dixit Deus, Fiat lux; non illa vera Patri coaeterna intelligenda est, per quam facta sunt omnia, et quae illuminat omnem hominem; sed illa de qua dici potuit, Prior omnium creata est sapientia (Eccli. I, 4). Cum enim aeterna illa et incommutabilis, quae non est facta, sed genita Sapientia, in spirituales atque rationales creaturas, sicut in animas sanctas se transfert (Sap. VII, 27), ut illuminatae lucere possint; fit in eis quaedam luculentae rationis affectio, quae potest accipi facta lux, cum diceret Deus, Fiat lux: si jam erat creatura spiritualis, quae nomine coeli significata est, in eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram; non corporeum coelum, sed coelum incorporeum coeli corporei , hoc est, super omne corpus, non locorum gradibus, sed naturae sublimitate praepositum. Quo autem modo simul fieri potuit et quod illuminaretur, et ipsa illuminatio, ac diverso tempore narranda fuerit, paulo ante diximus, cum de materia tractaremus.

33. Sed huic luci succedentem noctem, ut vespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? A tenebris vero qualibus talis lux dividi potuit, dicente Scriptura, Et divisit Deus inter lucem ac tenebras? Numquid jam erant peccatores et stulti decidentes a lumine veritatis, inter quos et in eadem luce permanentes divideret Deus, tanquam inter lucem ac tenebras; et lucem vocans diem, ac tenebras noctem, ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum? An hic dies totius temporis nomen est, et omnia volumina saeculorum hoc vocabulo includit; ideoque non dictus est primus, sed unus dies? Et facta est enim vespera, et factum est, inquit, mane dies unus: ut per hoc quod facta est vespera, peccatum rationalis creaturae; quod autem factum est mane, renovatio ejus significata videatur.

34. Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus. Instituimus enim de Scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata figurarum . Ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum, quomodo invenimus vesperam et mane in luce spirituali? An divisio quidem lucis a tenebris, distinctio est jam rei formatae ab informi; appellatio vero diei et noctis, insinuatio distributionis est, qua significetur nihil Deum inordinatum relinquere, atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam; neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine supplemento esse decoris universi? Nox enim odinatae sunt tenebrae.

35. Propterea vero cum facta esset lux, dictum est, Vidit Deus lucem, quia bona est; cum hoc posset post omnia ejusdem diei dicere, id est, ut cum explicasset , Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; Et divisit Deus inter lucem et tenebras; Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem; tunc diceret, Et vidit Deus quia bonum est; et deinceps annecteret, Et facta est vespera, et factum est mane; sicut in aliis operibus facit, quibus vocabula imponit. Hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas caeteras jam corporales. Itaque si posteaquam distincta essent illa divisione et vocabulis, tunc diceretur, Vidit Deus quia bonum est; haec facta acciperemus significari, quibus jam in suo genere nihil esset addendum. Quia vero lucem solam ita perfecerat; Vidit Deus, inquit, lucem, quia bona est, et divisione ac nominibus discrevit a tenebris. Neque tunc dixit, Vidit Deus quia bonum est; ad hoc enim erat informitas illa discreta, ut adhuc inde alia formarentur. Namque ista nox quae nobis notissima est (facit enim eam super terras solis circuitus), quando per luminarium distributionem a die dividitur, post ipsam divisionem diei et noctis dicitur, Vidit Deus quia bonum est. Non enim haec nox informis aliqua substantia erat, unde adhuc alia formarentur, sed spatium loci plenum aere, carens lumine diurno; cui utique nocti jam nihil addendum esset in genere suo, quo esset speciosior sive distinctior. Vespera autem in toto illo triduo, antequam fierent luminaria, consummati operis terminus non absurde fortasse intelligitur; mane vero, tanquam futurae operationis significatio.