|
36. Sed ante omnia meminerimus, unde jam multa diximus, non
temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut
operatur homo vel angelus; sed aeternis atque incommutabilibus et
stabilibus rationibus coaeterni sibi Verbi sui, et quodam, ut ita
dixerim, fotu pariter coaeterni sancti Spiritus sui. Nam et illud
quod per graecam et latinam linguam dictum est de Spiritu Dei, quod
superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae
vicina est hebraeae, (nam hoc a quodam docto christiano syro fertur
expositum) non superferebatur, sed fovebat potius intelligi
perhibetur. Nec sicut foventur tumores aut vulnera in corpore aquis
vel frigidis vel calore congruo temperatis; sed sicut ova foventur ab
alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis
quodammodo adminiculatur, per quemdam in suo genere dilectionis
affectum. Non itaque per singulos dies istorum operum divinorum
tanquam temporales voces Dei carnaliter cogitemus. Non enim ad hoc
ipsa Dei Sapientia nostra infirmitate suscepta venit ad colligendos
sub alas suas filios Jerusalem, quemadmodum gallina pullos suos
(Matth. XXIII, 37) ut semper parvuli simus; sed ut malitia
infantes, mente pueri esse desinamus (I Cor. XIV, 20).
37. Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si
qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide qua
imbuimur, alias atque alias parere sententias; in nullam earum nos
praecipiti affirmatione ita projiciamus, ut si forte diligentius
discussa veritas eam recte labefactaverit, corruamus: non pro
sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut
eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est; cum potius eam quae
Scripturarum est, nostram esse velle debeamus.
|
|