|
1. Omnis divina Scriptura bipartita est, secundum id quod Dominus
significavit, dicens, scribam eruditum in regno Dei similem esse
patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth.
XIII, 52), quae duo etiam Testamenta dicuntur. In Libris
autem omnibus sanctis intueri oportet quae ibi aeterna intimentur, quae
facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur
vel moneantur. In narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia
secundum figuratum tantummodo intellectum accipiantur, an etiam
secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint. Nam non
esse accipienda figuraliter, nullus christianus dicere audebit,
attendens Apostolum dicentem, Omnia autem haec in figura contingebant
illis (I Cor. X, 11): et illud quod in Genesi scriptum est,
Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24), magnum sacramentum
commendantem in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32).
2. Si ergo utroque modo illa Scriptura scrutanda est, quaeramus
quomodo dictum est praeter allegoricam significationem, In principio
fecit Deus coelum et terram: utrum in principio temporis; an quia
primo omnium facta sint; an in principio, quod est Verbum Dei
unigenitus Filius. Et quomodo possit ostendi Deum sine ulla sui
commutatione operati mutabilia et temporalia. Et quid significetur
nomine coeli et terrae; utrum spiritualis corporalisque creatura coeli
et terrae vocabulum acceperit, an tantummodo corporalis: ut in hoc
libro de spirituali tacuisse intelligatur, atque ita dixisse coelum et
terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem
significare voluerit. An utriusque informis materia dicta est coelum
et terra: spiritualis videlicet vita, sicuti esse potest in se, non
conversa ad Creatorem; tali enim conversione formatur atque
perficitur; si autem non convertatur, informis est: corporalis autem
si possit intelligi per privationem omnis corporeae qualitatis, quae
apparet in materia formata, cum jam sunt species corporum, sive visu,
sive alio quolibet sensu corporis perceptibiles.
3. An coelum intelligendum est creatura spiritualis, ab exordio quo
facta est, perfecta illa et beata semper: terra vero, corporalis
materies adhuc imperfecta; quia terra, inquit, erat invisibilis et
incomposita, et tenebrae erant super abyssum; quibus verbis videtur
informitatem significare substantiae corporalis? An utriusque
informitas his etiam posterioribus verbis significatur: corporalis
quidem eo quod dictum est, Terra erat invisibilis et incomposita:
spiritualis autem eo quod dictum est, Tenebrae erant super abyssum;
ut translato verbo tenebrosam abyssum intelligamus naturam vitae
informem, nisi convertatur ad Creatorem: quo solo modo formari
potest, ut non sit abyssus; et illuminari, ut non sit tenebrosa? Et
quomodo dictum est, Tenebrae erant super abyssum? an quia non erat
lux? quae si esset, utique superesset, et tanquam superfunderetur:
quod tunc fit in creatura spirituali, cum convertitur ad incommutabile
atque incorporale lumen, quod Deus est.
|
|