|
40. Ad hoc enim considerandum et observandum, librum Geneseos
multipliciter, quantum potui, enucleavi, protulique sententias de
verbis ad exercitationem nostram obscure positis; non aliquid unum
temere affirmans cum praejudicio alterius expositionis fortasse
melioris, ut pro suo modulo eligat quisque quod capere possit: ubi
autem intelligere non potest, Scripturae Dei det honorem, sibi
timorem. Sed cum tam multis exitibus verba Scripturae quae
tractavimus, exponantur, cohibeant se tandem qui litteris inflati
saecularibus haec ita posita, ut omnia pia corda nutriant, velut
imperitum atque impolitum aliquid exagitant; sine pennis in terra
reptantes, et volatu ranarum avium nidos irridentes. Periculosius
autem errant quidam infirmi fratres, qui cum istos impios de coelestium
corporum numeris, vel de quibuslibet clementorum mundi hujus
quaestionibus subtiliter et copiose disserere audiunt, evanescunt; et
eos sibi cum suspirio praeponentes, et magnos putantes, saluberrimae
pietatis Libros cum fastidio repetunt et quos dulciter haurire
deberent, vix patienter attingunt; a segetis asperitate abhorrentes,
et spinarum floribus inhiantes. Non enim vacant videre quam suavis est
Dominus (Psal. XXXIII, 9), nec in sabbato esuriunt; atque
ideo pigri sunt, potestate a Domino sabbati accepta, vellere spicas,
et tamdiu versari manibus, contritasque purgare, donec ad escam
perveniant (Matth. XII, 1).
|
|