CAPUT XXI. Quis fructus hujusmodi interpretationis, qua nihil temere asseritur.

41. Dicet aliquis: Quid tu tanta tritura dissertationis hujus, quid granorum exuisti? quid eventilasti? Cur propemedum in quaestionibus adhuc latent omnia? Affirma aliquid eorum quae multa posse intelligi disputasti. Cui respondeo, ad eum ipsum me cibum suaviter pervenisse, quo didici non haerere homini in respondendo secundum fidem, quod respondendum est hominibus qui calumniari Libris nostrae salutis affectant; ut quidquid ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris Litteris non esse contrarium. Quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris Litteris, id est catholicae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum: atque ita teneamus Mediatorem nostrum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae absconditi (Coloss. II, 3), ut neque falsae philosophiae loquacitate seducamur, neque falsae religionis superstitione terreamur. Et cum divinos Libros legimus in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus; si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturae non impedit, et cum sana fide concordat: si autem et Scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dignoscere, aliud autem a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis: si vero utrumque vitari non potest, etiam si voluntas scriptoris incerta sit sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam.