CAPUT II. Quomodo dixit Deus, Fiat lux; an per creaturam, an per aeternum Verbum.

4. Et quomodo dixit Deus, Fiat lux? utrum temporaliter, an in Verbi aeternitate? Et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intelligi hoc dicere Deus, nisi per creaturam; ipse quippe est incommutabilis? Et si per creaturam dixit Deus, Fiat lux; quomodo est prima creatura lux, si erat jam creatura, per quam Deus diceret, Fiat lux? An non est lux prima creatura; quia jam dictum erat, In principio fecit Deus coelum et terram; et poterat per coelestem creaturam vox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur, Fiat lux? Quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente Deo per creaturam spiritualem, quam Deus jam fecerat, cum in principio fecit Deus coelum et terram, Fiat lux; eo modo quo per talis creaturae interiorem et occultum motum divinitus diei potuit, Fiat lux.

5. An etiam corporaliter sonuit vox dicentis Dei, Fiat lux; sicut corporaliter sonuit vox dicentis Dei, Tu es Filius meus dilectus (Matth. III, 17): et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat Deus, cum in principio fecit coelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante voce facta est? Et si ita est, qua lingua sonuit ista vox, dicente Deo, Fiat lux; quia nondum erat linguarum diversitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluvium (Gen. XI, 7)? Quaenam lingua erat una et sola, qua Deus locutus est, Fiat lux? et quis erat quem oportebat audire, atque intelligere, ad quem vox hujusmodi proferretur? An haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio?

6. Quid ergo dicemus? An id quod intelligitur in sono vocis, cum dicitur, Fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene accipitur esse vox Dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat Verbi ejus, de quo dicitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Cum enim de illo dicitur, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3); satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit Deus, Fiat lux. Quod si ita est, aeternum est quod dixit Deus, Fiat lux; quia Verbum Dei Deus apud Deum, Filius unicus Dei, Patri coaeternus est: quamvis Deo hoc in aeterno Verbo dicente creatura temporalis facta sit. Cum enim verba sint temporis, cum dicimus, Quando, et aliquando; aeternum tamen est in Verbo Dei, quando fieri aliquid debeat: et tunc fit quando fieri debuisse in illo Verbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud Verbum aeternum est.