CAPUT III. Quid sit lux illa. Curve non dictum, Fiat coelum, etc., sicut, Fiat lux. Responsio prima.

7. Et quid est lux ipsa quae facta est? utrum spirituale quid, an corporale? Si enim spirituale, potest ipsa esse prima creatura, jam hoc dicto perfecta, quae primo coelum appellata est, cum dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram: ut quod dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux, eam revocante ad se Creatore, conversio ejus facta atque illuminata intelligatur.

8. Et cur ita dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; et non dictum est, In principio dixit Deus, Fiat coelum et terra; et facta sunt coelum et terra: sicut de luce narratur, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux? Utrum prius universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit Deus; et deinde per partes exsequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur, Dixit Deus; id est, quia per Verbum suum fecit, quidquid fecit?