|
9. An cum primum fiebat informitas materiae sive spiritualis sive
corporalis, non erat dicendum, Dixit Deus, Fiat; quia formam
Verbi semper Patri cohaerentis, quo sempiterne dicit Deus omnia,
neque sono vocis neque cogitatione tempora sonorum volvente, sed
coaeterna sibi luce a se genitae Sapientiae, non imitatur
imperfectio, cum dissimilis ab eo quod summe ac primitus est,
informitate quadam tendit ad nihilum; sed tunc imitatur Verbi formam,
semper atque incommutabiliter Patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui
generis conversione ad id quod vere ac semper est, id est ad creatorem
suae substantiae, formam capit, et fit perfecta creatura: ut in eo
quod Scriptura narrat, Dixit Deus, Fiat, intelligamus Dei dictum
incorporeum in natura Verbi ejus coaeterni revocantis ad se
imperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum
singula quae per ordinem exsequitur? In qua conversione et
formatione, quia pro suo modo imitatur Deum Verbum, hoc est Dei
Filium semper Patri cohaerentem, plena similitudine et essentia
pari, qua ipse et Pater unum sunt (Joan. X, 30); non autem
imitatur hanc Verbi formam, si aversa a Creatore, informis et
imperfecta remaneat: propterea Filii commemoratio non ita fit quia
Verbum, sed tantum quia principium est, cum dicitur, In principio
fecit Deus coelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur
adhuc in informitate imperfectionis: fit autem Filii commemoratio,
quod etiam Verbum est, eo quod scriptum est, Dixit Deus, Fiat;
ut per id quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis
ab illo adhuc imperfectae; per id autem quod Verbum est, insinuet
perfectionem creaturae revocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo
Creatori, et pro suo genere imitando formam sempiterne atque
incommutabiliter inhaerentem Patri, a quo statim hoc est quod ille.
|
|