|
10. Non enim habet informem vitam Verbum Filius, cui non solum
hoc est esse quod vivere, sed etiam hoc est vivere, quod est sapienter
ac beate vivere. Creatura vero, quanquam spiritualis et
intellectualis vel rationalis, quae videtur esse illi Verbo
propinquior, potest habere informem vitam; quia non sicut hoc est ei
esse quod vivere, ita hoc vivere quod sapienter ac beate vivere.
Aversa enim a Sapientia incommutabili, stulte ac misere vivit, quae
informitas ejus est. Formatur autem conversa ad incommutabile lumen
Sapientiae, Verbum Dei. A quo enim exstitit ut sit utcumque ac
vivat, ad illum convertitur ut sapienter ac beate vivat. Principium
quippe creaturae intellectualis est aeterna Sapientia; quod principium
manens in se incommutabiliter, nullo modo cessat occulta inspiratione
vocationis loqui ei creaturae cui principium est, ut convertatur ad id
ex quo est, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. Ideoque
interrogatus quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis
(Joan. VIII, 25).
11. Quod autem Filius loquitur. Pater loquitur, quia Patre
loquente dicitur Verbum, quod Filius est, aeterno more, si more
dicendum est, loquente Deo Verbum coaeternum . Inest enim Deo
benignitas summa, et sancta et justa; et quidem non ex indigentia,
sed ex beneficentia veniens amor in opera sua. Propterea priusquam
scriberetur, Dixit Deus, Fiat lux; praecessit Scriptura dicens,
Et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Quia sive aquae nomine
appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde
facta et formata sint omnia, quae in suis generibus jam dignoscere
possumus, appellans aquam, quia ex humida natura videmus omnia in
terra per species varias formari atque concrescere; sive spiritualem
vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem: superferebatur
utique Spiritus Dei; quia subjacebat scilicet bonae voluntati
Creatoris, quidquid illud erat quod formandum perficiendumque
inchoaverat: ut dicente Deo in Verbo suo, Fiat lux; in bona
voluntate, hoc est in beneplacito ejus pro modulo sui generis maneret
quod factum est; et ideo rectum est , quod placuerit Deo, Scriptura
dicente, Et facta est lux; et vidit Deus lucem quia bona est.
|
|