|
12. Ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae coeli
et terrae nomine, propter id quod de illa perficiendum erat,
commemorata est, Trinitas insinuatur Creatoris (nam dicente
Scriptura, In principio fecit Deus coelum et terram; intelligimus
Patrem in Dei nomine, et Filium in principii nomine, qui non
Patri, sed per seipsum creatae primitus ac potissimum spirituali
creaturae, et consequenter etiam universae creaturae principium est:
dicente autem Scriptura, Et Spiritus Dei ferebatur super aquam,
completam commemorationem Trinitatis agnoscimus); ita et in
conversione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur,
eadem Trinitas insinuetur: Verbum Dei scilicet, et Verbi
generator, cum dicitur, Dixit Deus; et sancta bonitas, in qua Deo
placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum
dicitur, Vidit Deus quia bonum est.
|
|