|
13. Sed cur commemorata prius quamvis imperfecta creatura, postea
commemoratur Spiritus Dei, prius dicente Scriptura, Terra autem
erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum ; ac
deinde inferente, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam? An
quoniam egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quas diligit,
subjiciatur; propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo
sancta ejus benevolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus
est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per
abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur? Cujus rei memor
Apostolus dicturus de charitate, super eminentem viam demonstraturum
se ait (I Cor. XII, 31): et in alio loco, Supereminentem,
inquit, scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19). Cum
ergo sic oporteret insinuari Spiritum Dei, ut superferri diceretur,
commodius factum est ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui
superferri diceretur; non enim loco, sed omnia superante ac
praecellente potentia.
|
|