|
14. Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis,
vidit Deus quia bonum est: placuit enim quod factum est, in ea
benignitate qua placuit ut fieret. Duo quippe sunt propter quae amat
Deus creaturam suam; ut sit, et ut maneat. Ut esset ergo quod
maneret, Spiritus Dei superferebatur super aquam; ut autem maneret,
Vidit Deus quia bonum est. Et quod de luce dictum est, hoc de
omnibus. Manent enim quaedam supergressa omnem temporalem
volubilitatem in amplissima sanctitate sub Deo; quaedam vero secundum
sui temporis modos, dum per decessionem successionemque rerum
saeculorum pulchritudo contexitur.
|
|